Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 98

alias sit modestus et benignus. Si tamen cum hisce steterit discretio inter licitum et illicitum, non fuit plena ebrietas, etsi pedes vacillarint etc. Ex his deduco sequentia.

87. 1. In nullo casu excusatur a peccato mortali, qui ex nimio potu propter voluptatem vel sine rationabili causa cum plena advertentia se privat ratione, quia id intrinsece malum est. 2. Peccat graviter, qui etsi non intendens se inebriare, tantum bibit, quantum potest, non curans, utrum sequatur ebrietas, an non sequatur. 3. Qui probabiliter putat vel suspicatur secuturam esse ebrietatem et pergit bibere, quia exponit se eius periculo sicque eam vult interpretative. 4. Item si periculum advertere possit, at negligat, etsi privatio rationis sequatur post unam alteramve horam; potuit autem advertere, si prudens suspicio de ea inciderit, neque se resolverit prudenter. Vere docet S. Thomas eum, qui frequenter est ebrius, semper id advertere, aut saltem posse et debere advertere, ideoque semper peccare mortaliter. 5. Qui scit se exhausto uno urceo solere inebriari, si domo exeat in aërem, non vero, si non exeat, potest quidem tantum sine gravi peccato bibere, si habet firmum propositum non exeundi illudque solet servare; secus non potest. 6. Qui experientia scit, si vicies v. gr. adeat certam domum, consortium, vel hoc modo bibat, se solere decies circiter inebriari, peccat, quoties domum adit sine nova cautela, licet forte non inebrietur; quia exponit se formali periculo saltem probabili se inebriandi. 7. Mortale peccatum est se inebriare fumo, tabacco etc., cubando in lupulo, quia sic etiam evertitur ratio et proxima eius potentia. Haec inebriatio specie distinguitur ab ea, quae per potum inducitur, unde in confessione explicanda foret. *Idem dici debet de usu opii vel morphii, atque etiam de eius subcutanea iniectione: quae peccatum mortale evadunt non solum quando extra necessarium usum medicum usque ad rationis privationem adhibentur, sed etiam

2, 2, q. 150, a. 2 ad 1.