Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 99

quando iterato usu grave sanitati detrimentum causant, licet numquam usque ad rationis privationem usus producatur. — In mo eo magis horum mediorum usus immoderatus vitari debet, quo maius ille usus appetitum et nisum rei repetendae et augendae acuat atque voluntatem ad resistendum quasi impotem reddat. * 8. Licet ad hilaritatem bibere; non licet tamen se inebriare ad depellendum gravem maerorem, neque ad sopiendum sensum doloris, si v. gr. pes sit abscindendus, quia potus ad ea non est ordinatus et ordo rerum evertitur; aliter fortasse, si sensus sopiri alio modo non possint, id vero necessarium sit ad chirurgicam operationem gravem secure perficiendam. Num scilicet generatim liceat ex praescripto medici se inebriare ad curandum gravem morbum, qui aliter curari non potest, controvertitur. Affirmant permulti probabiliter apud Lacroix l. 5, n. 311 dicentes, licet inebriare se voluptatis causa sit intrinsece malum absolute et in omni casu, non tamen ita esse, si fit ad vitam conservandam; nam similiter intrinsece malum quidem per se esse sibi manum vel brachium abscindere, non tamen, si id necessarium sit ad conservandam vitam. Dein talis inebriatio est quasi materialis tantum, quia temperantia permittit hoc sumere, quod ad vitae conservationem est necessarium, ut habet S. Thomas 2, 2, q. 141, a. 6. Hinc inferunt multi licere se inebriare, si quis stricto ense mortem alicui intentet, nisi se inebriet; immo cum Gobat multi docent licere, si aliter caveri non possit gravis morbus. * At hic confunduntur casus plane diversi, qui omnino distinguendi sunt. Nam quando agitur de curando morbo, v. gr. expellendo veneno mortifero, ad quod necessaria est tanta copia alcoolica haurienda, quae expellat quidem venenum, sed certo etiam aegrotum in profundum soporem ebrietatis inducat: intenditur unus effectus, alter permittitur. Sed quoniam unus effectus, veneni expulsio, aeque immediate ex potu isto sequitur, non est, cur peccati eum accusemus propter effectum ebrietatis non volitum, sed permissum. De quo hodie plerique theologi non amplius