Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 100

dubitant. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I 893; Sabetti, Compendium theol. mor. n. 149.

* Longe diversus ille casus est, in quo agitur de tyranno minitante mortem, nisi me inebriem. Nam ibi agitur de inebriatione formaliter volita, quae numquam non est peccatum. Ergo potius debeo occidi quam impie iubenti morem gerere. — Verum si ille non formaliter vellet meam inebriationem, sed, ratus me posse maiorem copiam vini ferre, at me velle ipsi illudere et quasi contumelia eum afficere, gravibus minis me cogere vellet ad potum quem haberet innoxium: non negaverim me posse ad gravissima mala evitanda materialem ebrietatem eligere.

* Neque valet comparatio cum pollutione, ex qua aliqui deducere volunt ne ad curandum quidem morbum mortiferum licere copiam vini inebriantem sumere. Pollutio enim propter insitam voluptatem debuit absolute in omni casu prohiberi sub gravi; verum ebrietatem propter voluptatem insitam prohiberi sub gravi umquam nemo theologus dixerit. Ratio eius prohibitionis gravis longe alia est.*

9. Peccat graviter, qui ex amicitia vel urbanitate alium invitat ad haustus, quibus probabiliter praevidet illum se inebriaturum esse, quia invitat ad aliquid intrinsece malum seu ad id, quod alter sine peccato facere non potest, eumque inducit in ebrietatem aut saltem in probabile eius periculum. Idem est de iis, qui alios ad aequales haustus provocant, cogunt, aut se invicem obligant; quia se aut saltem alios coniciunt in periculum probabile ebrietatis, forsitan non statim, at saltem postea secuturae; quod est grave peccatum, etsi ebrietas demum in somno sequatur. Similiter et alii, qui ebriosis vel ebrietati proximis vinum subministrant, vel qui non impediunt, ne alius inebrietur, dum commode possunt. Quod si alter negato vino praevideretur v. gr. blasphematurus esse, permittenda esset ebrietas utpote minus peccatum quam blasphemia. Neque per vim est aliquis impediendus, nisi immineret extremum malum; alias vi impedire publicae