Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 106

iugii, qui causa facta sit tot malorum culpae vel poenae, per se videtur tantum peccare venialiter, quia censetur tantum velle significare diem illum valde infelicem; immo posset esse nullum peccatum, si cum moderamine fieret. Sic Iob maledixit diei nativitatis suae. 3. Qui maledicit pecoribus sine animo, ut malum eveniat, per se quoque peccat tantum venialiter; si autem ex animo, ut vel sibi vel alteri grave malum ita eveniat, peccat graviter, nisi impetus plenam advertentiam vel deliberationem praevertat. 4. Homini imprecari grave malum ex animo, v. g.: «Diabolus te rapiat», «Fulmen te percutiat», est mortale et saepe non tantum contra caritatem sed etiam contra iustitiam, ut si effundatur maledictio gravis in praesentem cum gravi eius dehonoratione. Malum tamen leve tantum sine gravi dehonoratione imprecari solum veniale est. 5. Sed si quis imprecatur malum sine animo, ut eveniat, v. gr. pater filio, herus ancillae vel famulo, modo absit gravis laesio honoris et grave scandalum, culpam etiam venialem per se id non excedit; immo nec, si extraneo fieret. 6. Qui ex ira devovet se daemoni, etiam sine animo, ut eveniat, non excusatur a mortali, per se loquendo, hoc est spectato obiecto, quia nimia foeditas et perversitas in eo apparet, ita ut natura exhorreat audientis. *Non tamen est ex se blasphemia, ut quidam putabant, neque communiter rudes eam locutionem ita apprehendunt, ut ipsi re vera graviter peccent. Serio tamen monendi sunt, ut consuetudinem istam pravam exstirpandam curent. Cf. Lehmkuhl, Casus consc. I, ed. 4, n. 218 236; Busenbaum apud S. Alph. III 131.* 7. Si filius maledicat parenti vel avo in faciem, peccat graviter etiam contra pietatem, etsi faciat sine animo, ut eveniat. Idem est, si haec fiant in eos, quos quis loco parentum habere debet, vel in superiorem a subdito; item, per se loquendo, si in coniugem a coniuge. Si vero in fratrem vel sororem a fratre, saepe non nisi veniale est contra pietatem, etsi mortale contra caritatem esse possit, nimirum si ex animo fiat. 8. Ex ira nominare diabolum sine