Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 107

imprecatione, parum decet christianum; ex se tamen non est grave, nisi forte aliquando ratione scandali, si abeat in consuetudinem. *Ceteroquin etiam ratio gravis scandali frustra quaeritur, nisi forte sumas filiolos tali parentum consuetudine provocari ad graves imprecationes.* 9. Imprecantes, etsi saepe excusentur a gravi culpa propter inadvertentiam vel defectum seriae voluntatis et verbis imprecatoriis utantur quandoque tantum velut interiectionibus ad significandam iram vel ad terrendos alios, sunt tamen dehortandi ob indecentiam. Immo parentes, qui liberis suis praesentibus oretenus gravia mala, etsi sine animo, ut eveniant, saepe et quasi per consuetudinem imprecantur, peccant graviter, si non emendent consuetudinem illam, quia suo malo exemplo docent illos sibi invicem et aliis male precari, faciunt contumaces, inoboedientes, tollendo illis aestimationem parentum et reverentiam — quod grave malum est; unde frustra parentes pro excusatione obtendunt liberorum inoboedientiam, cuius ipsi sunt causae. 10. Imprecatio etiam continere potest blasphemiam, ut si quis dicat: «Perdant te sacramenta, sanguis, vulnera, mors Christi», et similia, quae ad animas non perdendas, sed salvandas pertinent. In his enim magna contra Deum deprehenditur irreverentia, etsi sine animo, ut malum eveniat, proferuntur; unde, qui talium verborum consuetudinem habent, tenentur sub mortali peccato conari, ut illam emendent, secus incapaces sunt absolutionis. *Quodsi igitur in emendationem incumbunt, singulis vicibus, quando sine plena advertentia nihilominus in ista verba prorumpant, non peccant graviter. Id iis, qui serio cupiunt emendari, solatii causa tacendum non est. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. 1 516.* — Si quis tamen ex ira, non indignando contra Deum, nude nominet v. gr. «sacra Dei septem sacramenta», «mors Dei», absitque scandalum grave nec importetur ex circumstantiis vilipensio Dei vel divinorum, est usurpatio vana divini nominis et peccatum graviter veniale; at quia non semper abest scandalum et apud audientes censetur Deum et divina