Neo-Confessarius
p. 108
inhonorare, saepe a mortali non excusatur. Unde ordinarie: si loquens plene advertat ad vilipensionem, quam verba illa prae se ferunt, peccat graviter; si semiplene tantum advertat, erit veniale defectu libertatis plenae; si nullo modo, nullum erit peccatum, sed motus primo primus. Potest tamen manere obligatio gravis consuetudinem emendandi. Immo, si quis ex ioco proferat verba blasphema, non intendendo directe inhonorationem Dei, si tamen cum ioco illo apud audientes coniuncta sit Dei inhonoratio, est et manet blasphemia. Tamburini 1. 2, c. 6, § 4, n. 5. Qui tamen, ne blasphemet, dimidiat vel parum immutat verba, v. gr. dicendo pro Sacrament: Salament, Saperment, Potz tausend Salament, vel pro pessima illa blasphemia «mort Dieu» dicit: «mar ius», non blasphemat quidem, quia non significat Deum vel sacra cum vilipensione; potest tamen peccare ratione scandali et impatientiae. *Attamen per se non peccat graviter, cum potius ostendat se a blasphemiis abhorrere. Cf. Ballerini ad Gury I 300, 4.*
Circa hanc materiam nota interrogandos esse poenitentes, etiam quando merito censentur non habuisse affectum malum, ut quod apprecantur malum eveniret, num frequenter imprecati sint. Ita enim advertitur, num habeant consuetudinem, quam aliqui per plures annos confitentur, non adhibentes conatum, ut emendent, proinde propositum non habent nisi forte languidum et inefficax.
93. Resp. IV. Si poenitens confitetur verba contumeliosa vel convicia, exponere imprimis debet personas, quas iis impetivit. Nam: 1. si mulieris, pueri, infimae sortis homines se conviciis impetunt, appellando se sagas, meretrices, adulteras, nebulones etc., communiter non peccant graviter, quia dicentes non ita sentiunt nec intendunt inferre gravem infamiam; audientes autem non credunt similibus verbis, quia advertunt ea ex passione dici. Lacroix 1. 3, p. 2, n. 1224. 2. Si parens filio, superior subdito animo corrigendi, humiliandi verbum contumeliosum obicit et modum correctionis non excedit nec subditus gravius dehonoratur, quam per de-