Neo-Confessarius
p. 109
lictum meretur, peccatum non est. Sic Christus discipulos euntes in Emmaus vocavit stultos et Apostolus Galatas insensatos. 3. Si contumelia sit parva tantum vel sine animo dehonorandi nec sequatur laesio magna honoris proximi, est tantum veniale peccatum, et sic excusantur a mortali parentes multi, qui filios vocant asinos etc. 4. Si ioci causa et per convenientem recreationem leves defectus obiciantur, secundum D. Thom. 2, 2, q. 72, a. 2, est urbanitas, modo alter ne contristetur neve ad iram moveatur. 5. Si autem graviter proximus dehonoretur, grave peccatum erit. Et sic graviter peccant etiam parentes, qui suos filios passim vocant diabolos, sagas etc., praesertim quia eos exasperant, faciunt rebelles, suo exemplo trahunt ad imitandum — quod grave malum est. Porro, qui per contumeliam alterius honorem laesit, tenetur hunc reparare, etsi fama non sit laesa. Illud autem fieri potest amica salutatione, amicabili conversatione, exhibitione honoris, petitione veniae etc.
Remedia contra iram, maledictiones, blasphemias etc.
94. 1. Propone tibi exemplum Dei. Quot iniuriis in horas singulas lacessitur, et tamen quam benigne, quam clementer tractat, quot beneficiis cumulat etiam inimicos suos peccatores! Adversa, quibus punit, optat a nobis converti in bonum nostrum etc. Si toties feriret, quoties meremur, ubi essemus? 2. Exemplum sume a Christo. Quam ille fuit mansuetus, quam humilis a nativitate usque ad mortem! Quam benigne egit cum rudibus, cum persecutoribus suis, calumniatoribus! «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde» (Mt 11, 29). 3. Cogita non posse fieri, ut non occurrant molesta, iniuriosa, ignominiosa etc. Ubi homines, ibi infirmi; ubi infirmi, ibi defectus. Nonne etiam tu tuos habes, quos ferre debent alii? Si infirmo serviens ab eo delirante vel aberrante offendaris, non irasceris, sed compateris. Proximus tuus, liberi tui, contubernales infirmi sunt, caeci, ignari, reflectere ad omnia non possunt. 4. Ira te reddit ineptum ad rite fungendum munere