Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 110

tuo, ingratum proximo, alios a te avertit, impedit illustrationes Dei in fructum in proximo. Contraria omnia efficit mansuetudo, irarum moderatrix. «Docebit mites vias suas» (Ps 24, 9). «In mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris» (Eccli 3, 19). 5. Dum iram oriri sentis, dic: «Mansuetissime Iesu, amo te!» et iram suaviter supprime, aut si non potes, cede loco vel mentem ad alia converte, discursum alium incipe etc. 6. Esto corde humilis, verbo suavis, operare pacate, sine praecipitantia et pertinacia consequendi quod intendis; hae enim, re non succedente, ad iram movent. 7. Accessurus ad tractandum cum aliis, memento in multis fore, ut tibi contradicatur, cum tuo etiam contemptu, et praepara animum ad patientiam ex amore Christi. 8. Cogita, qualem cupias proximum esse erga te, et talem te illi exhibe; irato responde suaviter. «Responsio mollis frangit iram» (Prv 15, 1). 9. Animo ne umquam coquas iram, ne contra te ipsum quidem ob defectum admissum; quia animo sic comparato facile contra alios impinges. Lapsus dole, defectum compensa, et concepta in Deum fiducia acquiesce. Haec eadem contra imprecationes, blasphemias et convicia valent. Domita enim ira, ista vix consequentur. 10. Maledicis praeterea exponenda turpitudo maledictionis, scandala et damna etiam temporalia inde eventura. «In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis» (Mt 7, 2). Deus non intendit nobis nisi benedictionem, et nos invicem nobis maledicamus? Lingua nobis data est ad Deo benedicendum; quomodo lingua, in qua toties habes diabolum, Deo benedicis? Quomodo eadem audebis Christum suscipere? etc. — His, si consuetudinem habeant, poenitentia saltem per modum consilii iniungenda est, ut usque ad confessionem proximam singulis diebus mane proponant non maledicere illo die, sique maledixerint, percutiant pectus et doleant etc. 11. Blasphemis autem enormitas maxima blasphemiae exponatur, qua velut a vipera invaditur ipse Deus a vili homuncione, sed raro sine vindicta, etiam in hac vita.