Neo-Confessarius
p. 111
Iubeatur blasphemus vitare occasiones, v. g. lusum, et si consuetudinarius est, quotidie vespere examinare conscientiam, mane et saepius per diem invocare auxilium Dei et proponere firmiter non blasphemare, saepius repetere: Gloria Patri etc. Si quis autem non ex prava consuetudine, sed ex alia occasione bis terve blasphemavit in mense, iniungatur illi nihilominus gravissima poenitentia; sic enim mandat Concilium Lateranense his verbis: «In foro autem conscientiae nemo blasphemiae reus, absque gravissima poenitentia, severi confessoris arbitrio iniuncta, possit absolvi.» Hoc exponat confessarius poenitenti iniungatque poenitentiam convenientem, quam iudicat et posse poenitentem praestare et re ipsa praestiturum esse. Tales possunt esse frequens confessio, ieiunium certis diebus in pane et aqua, eleemosyna, humilis deosculatio terrae mane et vespere facienda per octiduum, frequens actus fidei et contritionis etc. *Mandatum tamen illud Lateranensis Concilii intellige de blasphemia deliberata. Si quis igitur serio studens emendationi, ex inadvertentia aliquoties in verba blasphematoria relabitur, consuli quidem potest etiam gravis poenitentia, si homo est cordatus, non animi deiecti, quo ferventius reparet iniurias erga Deum et emendationem suam perficiat, sub gravi gravis poenitentia imponi non iam potest.* Ergo si poenitens ab ultima confessione serio conatus est consuetudinem emendare, excitandus est, ut serio pergat, etsi semel iterumve relapsus sit. Si autem nullum aut exiguum emendandi conatum adhibuit, neque prae se fert magnum animum praescriptis utendi mediis, differenda est illi absolutio.
QUAESTIO VII.
Quid in confessione circa acediam sit advertendum.
95. Resp. I. Acedia late sumpta est quodvis taedium seu animi remissio in exercitio virtutum, ob laborem, molestiam vel difficultatem illis adiunctam, citra contemptum
S. Thom. 2, 2, q. 35.