Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 112

tamen virtutis in se, ut si quis tristetur, quod in frigore debeat interesse Sacro, in quadragesima abstinere a carnibus, aliove praecepto mere positivo obligetur, et ideo languide satisfaciat, sive ob difficultatem, quae in eo reperitur, sive ob amorem commodi vel lucri, quod in opposito apprehenditur. Sic sumpta acedia est vitium generale, oppositum omni virtuti, cuius exercitium remisse propter illam peragitur. De se est tantum peccatum veniale; fit tamen mortale, si ex illa omittitur, ad quod est gravis obligatio, v. g. die praecepto Sacrum.

96. Resp. II. Acedia specifice accepta est tristitia et tacdium de amicitia Dei, apprehensa ut mala, quia per laboriosa virtutum exercitia et voluptatis mundanae fugam quaeri et conservari debet: ut si quis tristetur, quod sub poena damnationis teneatur gloriam Dei per mandatorum observationem procurare velut finem ultimum; vel quod ad Deum velut finem creatus sit, debeat ei per fugam voluptatum adhaerere pro consequenda felicitate. Haec est peccatum ex toto genere suo mortale, utpote directe opposita amori benevolentiae erga Deum.

97. Resp. III. Filiae acediae sunt: 1. Odium rerum spiritualium, quo quis vellet ea non esse, quo contemnit Dei beneficium, v. g. vellet se non cognovisse Christum exigentem abnegationem sui ad consequendam felicitatem, se non esse vocatum ad religionem ob difficultates in ea superandas. 2. Pusillanimitas in aggrediendis illis, quae ad Dei obsequium spectant. 3. Desperatio de superandis difficultatibus et de consequenda salute. 4. Rancor seu indignatio adversus eos, qui ad virtutem inducunt et fervorem exigunt. 5. Torpor seu languor animi in implendis praeceptis. 6. Evagatio mentis in oratione aliisque exercitiis spiritualibus: quorum gravitas tum ex obiecto, tum ex affectu quem inducunt consideranda est.

Remedia contra acediam.

98. 1. Considera, quanta fecerit pro gloria Patris et salute animae tuae Christus Salvator et Rex tuus, tui non indigens; et tu haec parvi pendas? 2. Quidquid Deus operatur ad