Neo-Confessarius
p. 113
extra, ad animarum nostrarum salutem operatur: omnia desideria eius, omnis cura providentiae, omnes misericordiae effectus eo tendunt, ut eum amemus et colamus sicque salvi fiamus; an non meretur amorem et obsequium haec paterna cura et affectio? 3. Quam exiguus, quam brevis labor a te exigitur pro immensa et aeterna mercede! Nonne omni confusione dignus es, si ne illum quidem velis pro felicitate tua impendere? 4. Actio minima pro Deo facta millies plus valet quam omnia heroum facinora pro vanitate suscepta; fatigas te pro vanis, quid non convenit facere pro aeternis bonis? 5. Quid sentires de servo tuo, qui pro ampla mercede negligenter serviret? Et tu negligentius servias Deo tanta praeparanti, quam mundani serviant daemoni offerenti mendacia? 6. Tepidus iniuriam facit Deo, diffamat eius servitutem, quasi non mereretur obsequium aut mercedem iustam non praeparasset; dedecori est Christo, cui minus ferventer servit quam mundo. 7. Inter duo extrema es: eris aut in aeternum felix, aut infelix; si tepidus, in summo es damnationis periculo, nam «maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter» (Ir 48, 10). «Quia tepidus es . . ., incipiam te emovere ex ore meo» (Apc 3, 16). Demum revoca in memoriam peccata tua, brevitatem vitae, rigorem iudicii, inferni supplicia, et agnosces necessitatem excutiendi teporis.
CAPUT II.
Quae in confessione puerorum et utriusque sexus adulescentium et iuvenum confessario sint observanda.
99. Masculi dicuntur usque post tertium annum infantes; pueri ad annum duodecimum, quo incipit prima lanugo crescere, completum; deinde adulescentes ad vigesimum secundum, quousque corpore in longitudinem crescunt; post vigesimum secundum dicuntur iuvenes a iuvando, eo quod apti tunc sint ad labores perferendos; post trigesimum dicuntur viri a viribus iam robustis; post annum quinquagesimum in-