Neo-Confessarius
p. 114
cipiunt vires deficere, praesertim ab anno sexagesimo. His temporibus sunt senes, anno octogesimo senes decrepiti. Sic pariter loquendum de feminis, quae usque ad annum duodecimum dicuntur puellae; quo anno completo sunt nubiles; deinde dicuntur adulescentes, mulieres etc. Iurisconsulti infantes appellant septimum annum nondum egressos, pupillos usque ad annos pubertatis seu donec matrimonio sunt apti, ab anno decimo octavo adulescentes, a vigesimo quinto invenes. His praemissis sit
QUAESTIO I.
Quae circa pueros et puellulas observanda.
Usus rationis ciusque signa. Quando incipiat obligatio legis naturalis, legis positivae, communionis annuae, viatici, extremae unctionis, ecclesiasticae censurae. — Quomodo pueri sint examinandi, admonendi, excitandi ad dolorem, quali poenitentia sacramentali afficiendi.
100. Resp. I. Circa usum rationis observa: I. Ante usum rationis nemo capax est meriti et demeriti seu peccati. Est autem usus rationis, de quo hic saepe dubium est, in actu primo spectatus seu potentialis, capacitas ferendi firmum et constans iudicium de obiecti vel actionis sive omissionis bonitate aut malitia morali. In actu secundo seu actualis usus rationis est cognitio intellectus de bonitate et malitia morali, procedens ab homine in tali conditione constituto, ut firmum possit constansque de illis iudicium ferre; hoc si ferat, erit usus rationis actualis perfectus, secus imperfectus, qualis est in semisopito. Unde ad usum rationis sufficientem ad merendum et demerendum non sufficit quaecumque cognitio intellectus, cum etiam amentes et ebrii intellectu utantur, neque quicumque discursus, quia etiam dormientes quandoque discurrunt, disputant, concludunt, usum tamen rationis non habent requisitum ad bene vel male moraliter agendum, ut fatentur omnes; deest enim firmi iudicii potentia de moralitate. Intellectus enim, ligatis per quietem sensibus et cerebro, non est in statu, in quo possit consultare in utramque partem