Neo-Confessarius
p. 129
sonarum, ubi necesse fuerit, adhibenda sunt. 8. Si parentes offenderint, inducantur, ut petant veniam vel compensent singulari reverentia, id quod valet pro pueris quoque. *Sed in petenda venia cautus sit confessarius, ne facile eam imponat, nisi certa sit obligatio neque aliis modis satisfieri parentibus possit. Alias facile ansam dat, ne omittentes novum peccatum committant.*
109. Petes: Quid, si adulescens mentionem faciat de electione status? Resp. Attendendum, num deliberationi illi sit satis maturus. Si ita videatur, ostendat confessarius, quanti sit momenti hoc negotium, exponatque illi modum electionis faciendae. Ac primo quidem, ut meminerit se creatum esse non ad alium finem, nisi ut in hac vita mortali Deo serviat et tandem salvus fiat Deumque in aeternum laudet, glorificet eoque fruatur. Ad hunc finem quae non referantur, perdita esse; hunc nisi assequatur, ipsum in aeternum fore miserum. 2. Ut offerat se Deo Domino suo plane indifferentem ad omnia, paratumque ad amplectendum statum, quem cognoverit magis conformem divinae eius, qui ipsum salvare cupiat, voluntati. 3. Ut eliciat frequenter desiderium sanctam eius voluntatem agnoscendi, dicendo, maxime in Sacro sub elevatione et post communionem cum apostolo: «Domine, quid me vis facere?» (Act 9, 6) vel cum Samuele: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus» (1 Rg 3, 10). 4. Expendat ex una parte talenta sua, complexionem, vires corporis, animi propensiones, facultates et media; ex altera vero parte statuum, inter quos adhuc deliberandum (nam si iam determinaverit non permanere in sacculari statu, hic in considerationem non veniet), commoda et incommoda, difficultates, pericula, occasiones Deo serviendi et ad perfectionem perveniendi etc. Ea inter se conferat et videat, quid consideratis omnibus videatur magis conferre ad suam salutem et gloriam Dei, quam in omnibus sine respectu ad commoditates corporis intueri debet. Deinde pergat constanter petere lumen, curaque singulari caveat sibi ab omni peccato, etiam deliberato ve-