Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 130

niali, ne lumini impedimentum obiciat. Quodsi nesciat ista ut oportet expendere, iuvet eum confessarius; ad nullum autem statum prae alio eum inclinet, sed permittat Deum agere in creaturam suam. Electione facta, iubeatur petere constantiam etc. Quodsi confessarius compererit eum iam matura deliberatione determinatum ad certum statum, suggerat ei salutares doctrinas pro statu illo. Si autem reperiat, male institutam esse deliberationem, v. gr. factam esse determinationem ex mundano vel humano motivo, iubeat eum aliter deliberare, secluso illo motivo, pure intuendo gloriam Dei et animae suae salutem. Ceterum caveat confessarius, ne facile permittat alicui, nisi forte ad tempus et maturioribus periculoque votum violandi minus obnoxiis, emittere votum castitatis; secus enim factum facile delebunt idque aut violabunt, aut non servabunt nisi cum maerore et anxietate .

QUAESTIO III.

Ad quae sit attendendum in confessione sexus feminei.

Confessarii ratio agendi cum feminis; quomodo sint examinandae et instruendae circa ornatum, circa munuscula accipienda, vitanda scandala, circa choreas; sponsorum instructio.

I IO. Resp. I. Confessarius sexus feminei, si umquam alias, servet hic illud Eccli 41, 15: «Curam habe de hono nomine», ut non tantum sit castus, sed etiam curet haberi talis, procul omni suspicione conscientiae minus purae, exemplo Christi, qui contra castitatem numquam passus est sibi quidquam obici; neque enim quidquam plus imminuit viri ad curandas animas destinati auctoritatem quam suspicio animi minus casti. «Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis?» inquit S. Hieronymus . Pro-

Hoc imprimis nota quoad puellas, quippe quae magis pronae esse soleant ad emittenda vota.

Ep. 42 ad Oceanum n. 2 (ML XXX 288).