Neo-Confessarius
p. 131
inde servet, quod sapienter commendat P. Arsdekin : Cum feminis agendum raro, caute, prudenter. Hinc caveat confessarius a fixo aspectu, a blandis verbis, quae affectum carnalem redoleant aut possint suscitare. «In audiendis confessionibus, praesertim feminarum», inquit S. Ignatius (reg. 16 sacerd. S. J.), «severos potius se quam familiares exhibeant, universim tamen paterna quaedam et spiritualis gravitas in eis eluceat.» Deinde non facile credat earum lacrimis et querelis, sed potius hortetur ad patientiam; neque fidat earum revelationibus, sed iubeat servare mandata Dei. Etiam extra confessionale circumspecte cum illis agat; solus cum sola secreto et absque arbitrio vel teste ne sedeat; nullius vel manum tangat nec suam ab ulla tangi permittat. Oculos humi defixos habeat, cumque pauca, quae animas perstringere et illustrare queant, locutus fuerit, statim avolet.
III. Resp. II. Examen iuniorum ex sexu femineo fere circa eadem peccata esse potest, quae pro examine puerorum et adulescentium rettuli. Habent tamen etiam peccata sibi propria, praesertim si sint aut putent se esse conditionis melioris; nam quaedam magnam anni partem comendo corpus et fucando faciem litant superbiae et vanitati; stant ad ostia et templa frequentant, ut videant et videantur; laudari et honorari appetunt; aliis laudem et honorem invident iisque detrahunt; sectantur luxum in vestibus, pectus gestant nudum, ut honesti oculi vix satis custodiri possint ab intuitu illius vitulinae pellis; amant visitationes, tempus ludendo et confabulando cum detrimento alienae famae perdunt, mane in plenam diem stertunt, divina negligunt, aut tandem ultimo Sacro interesse volunt. Idolum earum est commoditas et mundus muliebris.
Atque eiusmodi peccatis obnoxiae etiam quandoque sunt coniugatae, invigilantes magis vanitati quam rei domesticae et proli educandae. Talem quampiam si confitentem habeat confessarius, seposito omni respectu humano exponat illi ob-
Theol. tripartita t. 3, p. 5, c. 2, § 3.