Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 132

ligationes suas atque pericula et media emendationis praescribat. Iuverit ei proponere exemplum Beatissimae Virginis, quae quam corde humilis fuerit, quam verbis gravis et parca, quam modesta facie corporisque totius compositione, quam intenta operi, quam Deo coniuncta; honeste quidem vestita, mentis autem sectans pulchritudinem, quam in virtutibus, quibus homo creatori suo assimilatur, sitam esse noverat. Demum iniungat poenitentiam, ut antea dictum est, excessibus illis oppositam; quam si nolit admittere, quando sine incommodo potest, non est disposita ad absolutionem.

112. Resp. III. Si quae interroget: 1. qualem sibi liceat ornatum corporis adhibere; 2. liceatne se conspiciendam praebere ei, a quo novit se turpiter amari; 3. num liceat sibi ab eo admittere munera; 4. possitne permittere osculum, si ipsa nihil mali intendat; 5. num sine peccato possit adire choreas — respondendum:

Ad 1. Licitum esse ornatum corporis statui et personae convenientem; fieri autem venialiter malum, si fiat ad captandam vanam gloriam vel ex intentione mentiendi pulchritudinem; posse quoque evadere mortale peccatum, atque ita esse, si fiat cum gravi detrimento familiae vel alterius, aut si sit valde ad luxuriam provocans, ut si incedat pectore valde denudato vel leviter tantum tecto, aut si aliud grave malum intendatur.

Ad 2. Si animo non malo procedat, sitque vel necessitas vel rationabilis causa, posse eam licite facere, quod aliis honestis permissum est. Non enim dat, sed alter accipit scandalum, quod is sibi imputare debet; nec ideo ipsa privanda est iure suo. Iuxta Sancher non peccaret graviter, si conspiciendam se praeberet, v. gr. ne privaret se, saltem diutius, libertate exeundi domo etc.; secus esset, si data opera sine ulla causa id faceret .

Decal. I, 1, cap. 6, n. 16 sq.

Ita si agitur de scandalo viri certi seu determinati; nam scandalum indeterminatum, quod sumi possit, facilius etiam negligitur. Cf. S. Alph. II 53. *