Neo-Confessarius
p. 133
Ad 3. Vix excusabitur a mortali, quia acceptando munera fovet alterius impurum amorem spemque illi facit obtinendi consensum ad turpia et se exponit periculo concipiendi malum amorem.
Ad 4. Peccat graviter admittendo a tali osculum, quia cooperatur eius peccato. Et universim, nisi et adsit causa rationabilis honesti amoris et absit periculum ab utroque (quod raro abest, si actus reiterentur vel fiant cum mora aut ardore), illicite fiunt oscula cum altero sexu, ut constat ex dictis; peccat etiam permittens graviter, nisi gravis causa excuset, si merito timetur, ne alter voluptatis causa id faciat, quia cooperatur eius peccato. Et idem est de tactu turpi; qui si ex obiecto turpis est, sine peccato mortali non potest permitti, secundum ea, quae habes supra n. 71.
Ad 5. Censet Lacroix l. 5, n. 272 choreas, praesertim nocturnas, quas puellae cum adulescentibus concurrentes agant, esse occasionem proximam peccandi graviter: eo quod interveniant oscula, amplexus, gesticulationes turpes, petulantes tactus, sermones impudici etc., a quibus moraliter vix abesse possunt pravi motus, imaginationes, delectationes, desideria venerea. Hinc S. Ephraem choreas vocat «pompam diaboli», S. Antoninus «iter diaboli», S. Chrysostomus «tripudia, quibus saltat diabolus». Alii mitius loquuntur de choreis diurnis, quae in loco publico fiunt. Caveat autem confessarius, ne nimium indulgeat, ob gravia mala, quae saepe aut comitantur aut sequuntur choreas. Sed nec nimium interrogantis conscientiam restringat, ne, si tamen forsan aditura sit, gravius peccet. Expedit interrogare, quales soleant isthic saltus institui; utrum in iis interveniant gestus inverecundi, exigantur oscula, an sit simplex circumcursitatio sine eiusmodi actibus. Item, quare velit choreas adire. An non ipsi vel alteri, uni vel pluribus in particulari timendum sit scandalum.
Apud Lacroix l. c. . . . . . P. 2, tit. 6, c. 6, § 2.