Neo-Confessarius
p. 134
Ex his colliget confessarius, quid hic et nunc respondendum et quid dissuadendum vel monendum sit. Sporer (tract. 5 in praeceptum 5, c. 1) putat puellam non teneri abstinere ab honesto saltu, etsi timeat, ne indeterminatus quispiam sit accepturus scandalum, quia timor ille est communis rebus innumeris, et vix est quo abuti non possit hominum malitia. Aliud esset, si timeretur ruina alicuius in particulari nec rationabilis causa esset illam permittendi.
113. Resp. IV. Si puella, contractis iam sponsalibus, initura matrimonium cupiat instrui, monenda est: 1. Sponsis veneream voluptatem non licere magis ante matrimonium quam aliis liberis non sponsis; proinde cavenda omnia, quae ingenuam et verecundam puellam dedeceant. 2. Caveat nimiam familiaritatem cum sponso, praesertim clam aliis. 3. Matrimonium institutum esse non habendae voluptatis causa, sed ut augeatur numerus fidelium, ad quos habendos Deus hunc mundum condidit. Proinde quae in matrimonio agere liceat, fieri debere honesto fine, verecunde, ut creaturam rationalem decet, Deo a mente numquam excluso. 4. Post sponsalia matrimonium non diu differendum esse ne tentationibus exponantur. 5. Curandum, ut matrimonium ambo in statu gratiae ineant, pacifice dein vivant, pars una alterius onera portet, memores homines se esse, defectibus obnoxios. 6. Uxor viro in licitis et honestis oboediat, quia vir teste Apostolo «caput est mulieris» (Eph. 5, 23); illi irato cedat, verbis suavibus errantem moneat, Deum pro illo oret; rem domesticam bene administret, reverentiae erga parentes ne obliviscatur; liberos, si Deus dederit, bene educet, redditura de iis Deo rationem; omnibus suis sit bono exemplo. — Atque pleraque haec etiam conveniunt sponso, qui uxorem tractare debet non ut famulam, sed ut sociam et consortem: quae nisi serventur, avertent a se Dei benedictionem. Demum suaderi potest, ut certum e coelitibus domus suae patronum eligant, quam quotidiano licet exiguo cultu et in die illi sacro susceptione sacramenti poenitentiae et Eucharistiae colant;