Neo-Confessarius
p. 135
cultus enim quotidianus, etsi tenuis, teste experientia magnae est utilitatis.
*Ceterum pro re nata in examine sponsorum a parocho plenior quaedam instructio danda est tum circa finem matrimonii, tum circa prolem quam Deus daturus sit conservandam, baptizandam, educandam.*
CAPUT III.
De confessario rusticorum aliorumque plebeiorum et rudium.
QUAESTIO I.
Quomodo sint examinandi.
114. Resp. Si exposuerint, quae in conscientiae examine occurrerunt, videaturque examen, ut ab eiusmodi saepe fit, non satis accurate institutum, examinentur percurrendo praecepta Dei et Ecclesiae, eorumque occupationes et occasiones, ut magis videbitur convenire, v. gr.: 1. De peccatis internis seu cordis. Num turpibus cogitationibus dederint locum? Num odium contra aliquem foverint, alicui inviderint, malum optaverint, de eo eveniente gavisi sint? 2. De peccatis oris. Num blasphemaverint, iuraverint, maledixerint, detraxerint vel de proximis male locuti sint, defectum obiecerint, rixati sint? Et haec quomodo, quibus etc. secundum dicta n. 91. Si iuraverint: falsone, an vere et cum causa, quomodo? Num intenderint Deum vocare in testem? 3. De peccatis operis et omissionis: v. gr. die festo num laboraverint serviliter, Missam neglexerint, ad eam sero venerint vel exposuerint se periculo sero veniendi; hoc enim faciendo peccant, etsi dein Missae intersint. Num se inebriaverint plene vel semiplene, et quid tunc egerint? Istane futura praeviderint vel timuerint? Nulli damnum causarint, nullum defraudarint, in aliena silva ligna
Quae instructio praecepta est can. 1033; cf. can. 1113.