Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 136

cum damno exciderint vel subduxerint, pecora in aliena pascua duxerint, nihil turpe egerint? etc. Si quis ad omnia nihil sciat respondere, nisi quod iuraverit vel pecoribus maledixerit: examinetur de scitu necessariis; est enim prudens suspicio crassae ignorantiae.

QUAESTIO II.

Quomodo instruendi rudes et consolandi pauperes.

115. Resp. Moneri possunt: 1. Ut salutem animae suae omnibus temporalibus praeferant, cogitent quandoque brevitatem vitae, nihilque sibi postmodum quidquam profuturum, nisi servisse Deo. — 2. Ut memores exempli Christi Domini, qui in laboribus fuit a iuventute sua, difficultates suas et labores recta intentione perferant et perficiant; cogitent magnam mercedem se manere; Dei voluntatem esse, qui in illo statu ipsos collocavit, ut ita patiantur et agant animosque suos a terrenis abstrahant et salutem aeternam quaerant; sanctitatem consistere in eo, ut quis statui suo convenienter ex voluntate Dei vivat; maiorem esse, non qui ditior aut in maioribus sit deliciis vel honoribus, sed qui melius voluntati et beneplacito Dei se conformet. — 3. Ne nimium differant confessionem sacramve communionem; haec sacramenta digne suscepta semper augere gratiam sanctificantem; quae quo maior sit in aliquo in fine vitae, eo maiorem esse eius in coelo gloriam; huius enim semen et mensuram esse gratiam.

Si quis paupertatem queratur, confessarius soletur cum et excitet ad patientiam et conformitatem voluntatis propriae cum divina, dicendo v. gr.: 1. Non difficile fuit Deo facere te divitem; amat te et voluit esse pauperem, ne per abusum divitiarum esses in aeternum miser. Nescimus, quid magis nobis expediat: «Ipsi cura est de vobis» (1 Petr 5, 7); «iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet» (Ps 54, 23). Pascit volucres coeli, et corvis ad se clamantibus escam dat; nec tibi, qui pluris es, deerit, si ei servias. 2. Considera Salvatorem tuum, qui «propter vos egenus factus est, cum