Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 137

dives esset, ut ait apostolus (2 Cor 8, 9), Pater noster coelestis illi vult nos conformes fieri in hac mortali vita, ut in aeternum cum illo gaudeamus in coelis. Age gratias, quod te voluerit conformari pauperi Iesu. Multi in coelo non essent, si non fuissent pauperes; multi nunc non arderent in inferno, si divites, si principes, si reges non fuissent. «Dives difficile intrabit in regnum coelorum», uti nos docet Christus (Mt 19, 23). Hinc vae dicit divitibus. At oculi eius in pauperem respiciunt: ipsi derelictus est pauper. Paupertas igitur favor est; et hinc tot Sancti, abiectis mundanis omnibus, sponte elegerunt paupertatem, ut Christo se conformarent; cui quo quis est conformior, eo maior est. 3. Vita hic nostra comoedia est, in qua unus sustinet personam regis, alter aulici, alter pauperis mendici. Quo quis melius sustinet personam suam, eo magis laudatur. Tu age personam tuam bene, et magnus eris apud Deum, qui personas distribuit. 4. Considera, quam benigne et clementer hactenus tecum egerit Deus, quam patienter tulerit te ipsi non servientem, quam misericorditer a se fugientem receperit. Num poterit tibi deesse, si ipsi te committas et illi oboedias? «Petite, et accipietis» (Io 16, 24). Dedit tibi Filium suum exemplar, magistrum, redemptorem; omnia quae eius sunt et ipsum voluit esse tuum; quomodo minus negabit, qui, quod plus est, tam paterne et non rogatus dedit! «Numquid oblivisci potest mulier infantem suum?... si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui», dicit Deus (Is 49, 15). Haec serviunt etiam ad erigendos alios desolatos. Dives est, qui veras suas divitias numerare et consumere non potest; talis est, qui Deum habet.

QUAESTIO III.

Quomodo rudes specialiter disponendi ad dolorem.

116. Resp. Post peccata ut oportet exposita expedit, ut rudes iubeantur elicere actus fidei, spei, caritatis et doloris cum proposito emendandi; sic enim illos actus discent fre-