Neo-Confessarius
p. 138
quentare. Si deficiant, praeeat confessarius et doceat, neve omittat umquam modo illorum ingenio accommodato eos ad dolorem excitare, nisi appareant satis instructi et ipsi finita peccatorum confessione vel ante elicuerint dolorem cum proposito. Iniciat illis timorem, proponens brevitatem vitae, mortem certam, horam incertam, deinde iudicium et aeternitatem felicem aut infelicem, oblivionem illorum post mortem in animis omnium. Commemoret Dei beneficia amore salutis nostrae nobis collata: desiderium eius summum, ut sibi obsequentes salvemus animas nostras; at etiam decretum aeternum a se proiciendi eos, qui desiderio eius omnes salvare cupientis nolunt obtemperare. Demum proponat summam Dei bonitatem, maiestatem, misericordiam, suavitatem, sapientiam, pulchritudinem, ob quae sit dignissimus omni amore, vel infinito, multo magis exiguo nostro amore, cultu et obsequio; obsequia tamen nostra liberalissimum Deum velle praemiis infinitis coronare, cum ipse velit esse merces nostra magna nimis. His propositis iubeantur ex corde elicere dolorem et propositum. Iuvantur eiusmodi maxime, si illis proponatur apta similitudo, v. gr. ducta a filio in patrem optimum rebelli, a servo contumaci contra dominum, ab ingrato in benefactorem, ab homine valde sollicito, ne amittat hereditatem vel temporalia, vel ab amante suum patrem. Hoc vel simili modo: i. Si pater aliquis cum summo amore tractaret filium, diu noctuque sollicitus de eius felicitate, eius errata modo dissimularet, modo clementer corrigeret, et nihil exspectaret ex obsequiis filii, nisi ut illi bene esset; filius autem non vereretur patrem offendere, eius honorem et aestimationem imminueret, in conspectu eius eum inhonoraret, donis patris abuteretur in eius contemptum etc.: num talis filius non mereretur expelli e domo paterna? An non, si gutta ingenui sanguinis in ipso esset, merito erubesceret et defleret ingratitudinem suam? Et quid, si post plura delicta in gratiam a patre saepius fuisset receptus et tamen rursum rediret ad priora? Num is auderet iterum in conspectum patris ve-