Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 139

nire? Nonne erubescere deberet? Num vel oculos attollere in conspectu eius auderet? Ecce! tales non sumus filii. Cogita, quae fecerit tibi Deus; cogita, quoties te in gratiam paterne receperit. Et non doleas, quod iterum offenderis tam benignum patrem? etc. 2. Si esset magnus dominus, a quo haberes omnia, et a quo totus dependeres, qui pro exiguis obsequiis, quae ei debes, vellet te facere heredem ingentium bonorum, intentaret autem et inferre tibi posset maximas poenas, si debita ei obsequia negares; si hunc dominum offendisses inoboedientia tua staresque in conspectu eius iam ad mortem condemnandus: numquid doleres de ingratitudine et offensa? Ita. Nonne talis dominus est Deus, a quo vitam habes et omnia, qui paratus est hereditatem aeternam omnium bonorum suorum tibi dare in coelis et coheredem te facere unigeniti Filii sui? Numquid hoc credis Deo revelanti? An non ergo merito doleas, quod Deum tam bonum, tam benignum, tam liberalem bonorum operum nostrorum remuneratorem, sed etiam iustum malorum vindicem, in se omni amore dignissimum offenderis, a quo coelum speras? Dic ergo corde, quod ego dico verbis: Deus meus et Dominus meus, doleo, quod umquam offenderim te, quem credo in natura unum, in personis trinum, creatorem omnium, remuneratorem bonorum operum, et malorum vindicem iustissimum; qui licet toties a me sis offensus, paratus tamen es mihi ignoscere et gratiam ad salutem necessariam dare. A tua bonitate, per merita Iesu Christi Filii tui pro me incarnati, passi et in cruce mortui, spero peccatorum meorum veniam et aeternam beatitudinem, quia haec poenitentibus et tibi servire volentibus promisisti fidelissimus et omnipotens Deus! Ex amore tui doleo ex toto corde, quod te Dominum et Deum meum umquam offenderim, et diabolo, tuo et meo hosti, serviverim; statuo deinceps tibi soli servire et te numquam amplius offendere. Da ad id uberem gratiam; scis sine ea me nihil posse. 3. Si quis patri tuo detraheret, eum inhonoraret: nonne indignareris? Si quis ad