Neo-Confessarius
p. 140
mortem condemnatus, suo liberatori postea ingratus, cum eius hoste conspiraret: nonne facinus esset morte dignum? Si filius venderet suam hereditatem teruncio; si paterfamilias traderet alteri domum suam pro levi gulae delicio: numquid insaniae non essent arguendi? Ecce haec omnia committit homo, qui Deum graviter offendit. Iudae scelus detestamur, qui Christum vendidit 30 argenteis. Insanum dicimus Esau, qui fratri suo Iacob pro edulio lentis vendidit primogenita. Ecce peius facit, qui gravi peccato Deum offendit. Vendit enim pro nihilo aeternam in coelis paratam sibi hereditatem; abdicat a se Christum, adhaeret eius hosti, ipsum ludibrio exponit, quasi tantus eius in nos amor oboedientiam in re tantilla non mereretur, mereretur audiri diabolus, qui nos odit et quaerit perdere. Certe, si tale re admissa perdere deberes summam gravem pecuniae, non committeres etc.
QUAESTIO IV.
Quid agendum, si homo rudis nullum in particulari peccatum confiteatur.
117. Resp. Si rudis, ut quandoque contingit, de nullo in particulari peccato se accuset, dicens: «Nihil scio, sumus omnes peccatores», examinetur, ut pueri solent et rudes. Si nihil possit elici ab ultima confessione, interrogetur ex vita praeterita, v. gr.: Numquamne sit mentitus in vita sua, numquam parentes offenderit, numquam fuerit iratus et impatiens, numquam traduxerit proximum, Sacrum neglexerit aut negligenter audiverit etc. Si nihil fateatur, interrogetur scienda necessitate medii; prudens enim est suspicio haec ab eo ignorari. Si nesciat nec possit modo instrui, dimittatur monitus, ne sumat sanctam communionem, ut curet se instruendum et mox redeat; quod si non possit, adeat alium et indicet illi, ut se instruat; interim expendat, quibus offenderit Deum, an non cogitationibus, verbis, operibus, domi, in templo, hac illave occasione.
Si scit scitu necessaria aut instrui in praesenti potest, eliciantur cum illo actus fidei, spei, caritatis, doloris et pro-