Neo-Confessarius
p. 141
positi, uti iam et de pueris dixi, eoque deducatur, ut doleat de omnibus, quibus umquam Deum offenderit, etiam de eo, quod hactenus fuerit tam negligens in negotio animae suae. Si doleat et dispositus appareat diuque non sit confessus, v. gr. per medium annum, nec videatur rediturus, monendus est, ut maiorem suae animae curam gerat, et absolvi potest; certum enim est ad validam absolutionem, quando aliter poenitens se accusare non potest, sufficere, ut signis vel verbis ille se fateatur peccatorem. Extra casum necessitatis vel impotentiae quidem non licet absolvere eum, qui se accusat de venialibus in genere tantum, v. gr. dicendo: «Saepe venialiter peccavi»; nam quantum fieri potest, iudicium debet esse ordinatum, tale autem non est, nisi exprimatur peccatum in specie determinatum. Attamen certum videtur in praesenti casu etiam licite absolvi posse, tum quia est quaedam necessitas et impotentia, tum quia, qui confitetur se peccatorem, implicite aliquam determinatam et certam dat notitiam confessario, scl. quod in vita sit aliquando mentitus, fuerit negligens in divinis, parentes, si cum iis vixerit ratione utens, offenderit, verbo proximum laeserit; quis enim est, qui talia non admiserit? Cf. Lugo et alios. Immo, si talis diceret: «Fui iratus, sed fuit causa irae; fui distractus in oratione, sed non potui evitare»; et interrogatus, num excesserit in ira, negligens fuerit in reiciendis distractionibus, et affirmaret, iam haberetur explicite peccatum in specie.
Quodsi quis tam stupidus et hebes reperiretur, ut ne apprehendere quidem possit necessaria necessitate medii: conetur confessarius intelligere, utrum hebetudo proveniat ex peccatis quibusdam, quae mentem obcaecent, ut sunt luxuria
Lugo, ubi hoc expresse dicat, inveniri non potest; at id sequi videtur ex iis, quae disp. 17, n. 22 docet de absolvendo etiam extra mortis periculum puero, de quo dubitatur, an habeat usum rationis. Consentit Lehmkuhl, Theol. mor. III , n. 362.