Neo-Confessarius
p. 142
et ebrietas, an vero ex naturali complexione. Si prius, differatur absolutio et antea abducatur a peccatis, quia frustranea erit instructio durante impetu passionum. Si posterius, sitque poenitens bonae voluntatis et innocentis vitae, inducatur ad eliciendum actus fidei, spei et dilectionis Dei pro eius capacitate, et sic dispositus absolvatur sub conditione permittaturque accedere ad sanctam communionem. Hebetudinem provenire ex naturali complexione indicium est, si ad temporalia quoque hebes sit, si non male vivat bonaeque sit voluntatis; si autem ad temporalia fuerit sollers et industrius, suspicio est hebetudinem provenire a peccatis. Unde discrete erit examinandus de materia luxuriae. Ita Lacroix l. 6, p. 2, n. 1809. Deinde, si ita hebes esset, ut nullam cognitionem de mysteriis fidei formare posset, fatuo vel infanti comparandus videretur. Ita Tanner et Gobat . Denique, si hebetudo fuerit ex senectute senexque antea sciverit necessaria necessitate medii, absolvi poterit et sanctam communionem sumere, etsi non ita clare iam videatur ista credere. Si vero ista hucusque ignoraverit, laborandum est, ut cito addiscat, ne crescente senio decrescat magis capacitas. Videri potest Lugo, De poenit. d. 17, n. 8 ; Dicast., De poenit. d. 9, n. 744; Burghaber, Cent. 3, casus 41.
QUAESTIO V.
Quae poenitentia rudibus iniungenda, praesertim assuetis maledicendo vel iurando.
118. Resp. Rusticis et plebeis pro poenitentiis fere preces sunt iniungendae eaeque plerumque tales, quas statim eodem die persolvant aut proximo festo, nisi aliud quid suadeat consuetudo vel negligentia in divinis. Hinc si negligentes sint in suscipiendo sacramento poenitentiae, iniungetur utiliter, ut post mensem vel proximo festo maiore, aut si tunc non
Theol. schol. t. 3, disp. 1, q. 7, n. 49.
Alphab. conf. n. 311.
Lugo l. c. agit de eo, qui in genere confessus postea sensibus destituitur.