Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 148

— ut saepe fit — impossibile erit omnem cum impiis conversationem eorumque contra fidem cavillationes vitare.

Ceterum hortandi sunt omnes, ut quam maxime intimius consortium cum impiis et infidelibus hominibus declinent, neve umquam erubescant se catholicos profiteri et Ecclesiae Romanae addictissimos. (Cf. insuper, quae supra dicta sunt de confessione adulescentium post n. 107.)*

CAPUT IV.

De confessario coniugum, parentum, patrum matrumque familias.

Confessarium oportet scire horum obligationes, bona specialia et communia, tentationes modumque eos dirigendi et tentationes elidendi.

QUAESTIO I.

Quae sint obligationes coniugum.

Coniuges sibi debent mutuum amorem et correctionem; uxor debet marito subiectionem, maritus uxori sustentationem; alter alteri tenetur praestare coniugale debitum, servata castitate coniugali. — Coniugum peccata.

119. Resp. Sunt sequentes. Prima obligatio: Debent sibi invicem amorem verae caritatis; unde possunt, et aliquando tenentur, se invicem corrigere. Uxori tamen convenit sola monitio et adhortatio; viro autem monitio, adhortatio et correptio, at ut plurimum levis tantum, quia uxor est socia viri, non serva. Debet autem correptio procedere ex caritate vel amore iustitiae, aut zelo procurandi rectam familiae gubernationem, esseque multo levior, quam culpa mereatur, ne pax inter coniuges et amor pereat .

Secunda obligatio: Tenetur uxor marito oboedire in iis, quae spectant ad bonos mores et domus gubernationem, quia

Quae auctor porro dicit de facultate puniendae uxoris eiusque diversis pro diversa conditione modis, expungenda putavi, cum nostrorum temporum moribus minus conveniant, immo etiam ipsis legibus civilibus sint contraria. *