Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 149

maritus est caput uxoris, cui oboedientiam et reverentiam debet. Unde uxor peccat graviter, si auctoritatem sibi non convenientem arroget, qua viro dominari et insultare attentet, estque incapax absolutionis, nisi serio statuat se emendare. Econtra tenetur maritus uxorem tractare tamquam sociam et consortem eique praestare alimenta et vestitum statui convenientem ceteraque, quae talis conditionis uxoribus secundum loci consuetudinem competunt, quia haec in contractu matrimonii continentur et ideo maritus ab uxore accipit dotem. Quodsi duxerit pauperem, tenetur nihilominus ad ea, quia censetur persona fuisse contentus. Si autem divitem quidem, sed dote non constituta, haec vel ab uxore vel a parentibus eius constituenda est. Si tamen uxor a viro sine iusta causa discederet, hic eam alere non teneretur; qui enim non facit, quod debet, aequum est, ut non recipiat, quod oportet. Similiter non teneretur, si ob inopiam non posset, quo in casu ab uxore divite alendus esset maritus; nec teneretur, si dos promissa non esset soluta, quia maritus de dote conveniens sub conditione dotis se ad alimenta obligavit. Econtra, si uxor discederet a marito ob iustam causam, v. gr. ob saevitiam vel adulterium mariti, hic adhuc teneretur eam alere, quia ex delicto mariti innocens uxor non debet habere detrimentum nec ille commodum. *Haec etiam a iuribus civilibus recentioribus statui solent atque accuratius definiri. Sic ius Germanicum novum ex ipso matrimonii contractu deducit hanc obligationem § 1360: «Maritus uxori sustentationem debet pro sua vitae conditione, bonorum possessione et acquirendi facultate. — Marito, qui se sustentare nequeat, sustentationem ipsius statui convenientem debet uxor, quantum pro suis bonis et acquirendi facultate id praestare potuerit.»* Tertia obligatio: Tenentur coniuges cohabitare, quia convenerunt in individuam vitae societatem. Unde si maritus ex quacumque causa non turpi velit alibi figere domicilium, tenetur uxor eum sequi, si sine dedecore status sui et gravi suo incommodo possit; non tenetur, si maritus vagari vellet,