Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 150

nisi forte vagandi consuetudinem ante habuerit, eaque uxori nota neque ab illa fuerit excepta in contractu; tunc enim censeretur uxor in id consensisse .

Quarta obligatio coniugum est: ut sub mortali sibi invicem reddant debitum coniugale, ubi petitur serio neque est legitima causa negandi , quia ad hoc se obligarunt, estque materia gravis. Nam vir, dicente apostolo, corporis sui potestatem non habet, sed uxor; et mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (cf. I Cor 7, 4); videlicet in ordine ad generationem, cuius velut unum sunt principium et hinc una caro. Dixi I: «ubi petitur serio»; quia tunc petens censetur animum obligandi et utendi iure suo habere. Secus esset, si solum rogaretur amice, aut si irrationabiliter peteretur (hoc enim in casu petens non potest velle obligare, cum altera pars non obligarit se ad assentiendum petitioni irrationabili); nec severe obligatur ad reddendum statim, unde per se non peccaret saltem graviter, si ex causa ad breve tempus differret . Dixi 2: «et non est legitima causa negandi»; haec enim si adest, non est obligatio, quia coniuges cum hac conditione se obligarunt vel aliter se obligare non potuerunt.

120. Unde I. Non tenetur uxor viro petenti parere, si sibi vel marito vel proli iam conceptae inde timeat grave damnum . 2. Si vir laboret morbo contagioso, v. gr. peste, morbo gallico vel etiam lepra, nisi tamen haec ante contractum

Ius Germanicum dicit § 1354: «Mariti est determinare habitationem et locum habitationis. Uxor tamen sequi non tenetur, si mariti voluntatem abusum iuris esse pateat.»

Id etiam lege ecclesiastica statuitur can. 1111: «Utrique coniugi ab ipso matrimonii initio [sublata facultate, primo bimestri negandi debitum ad deliberandum de statu religioso amplectendo] aequum ius et officium est, quod attinet ad actus proprios coniugalis vitae.»

Adde: et si modo abfuerit incontinentiae periculum.

Pro gravitate damni eiusque certitudine esse potest, ut ne liceat quidem obsecundare, cum nemo dominium habeat vitae suae vel alienae.