Neo-Confessarius
p. 151
fuerint cognita neque sint nimis gravia . 3. Si uxor laboret febri vel alio morbo, ob quem usus matrimonii noceat graviter. 4. Si non possit prolem parere nisi mortuam . Ordinarie tamen non excusat numerositas prolis, quia ob periculum incontinentiae non poterit negare in perpetuum, proinde frustra negaret ad breve tempus, post quod tamen concipiet . 5. Si petens sit amens aut ebrius, quia non est capax usus dominii, nec petit ut homo . 6. Si auctoritate publica i. e. ecclesiastica fecerunt divortium, aut si mutuo consensu castitatem voverint . 7. Si petens commisit adulterium, quia frangenti fidem fides licite frangitur, nisi tamen altera pars sit causa adulterii aut
Si agitur de morbo contagioso eoque graviter nocivo, attende ad notam praecedentem. Quod ad morbos venereos attinet, nisi iudicio medicorum contagio sit exclusa, debitum reddere uxor certo non tenetur, aliquando ne licebit quidem. Si vero in statu tertiario, quem vocant, morbi gallici pro uxore consorte periculum infectionis cessaverit, nihilominus in prolem concipiendam contagio miserrima transire potest: quae quidem consideratio non efficit, ut ad coniugale commercium excludendum uxor nolens teneatur. *
In quo casu licebit tamen ex gravi causa debitum reddere et petere, quia etiam tali proli melius erit, ex sententia nunc communi, esse quam non esse. *
Licebit autem in hoc casu eligere ex communi consensu eos dies ad opus coniugale, quibus minor spes est concipiendi, abstinendo videlicet per totum illud spatium, quod continetur aliquot diebus ante fluxum menstruum uxoris usque ad quindecim dies post illum fluxum finitum. Reliquis enim diebus circiter octo vel decem possibilitas quidem concipiendae prolis non est exstincta, multo tamen minor spes est quam diebus modo enumeratis. *
Id verum est de eo, qui in perfecta ebrietate petierit; non ita de eo, qui non fuerit perfecte ebrius. Si igitur in tali statu vir petierit, ex una quidem parte expendenda sunt mala, quae facile sequuntur pro prole concipienda, animi vel sensuum hebetudo, ex altera parte autem mala ex denegato debito coniugali oritura, pacis perturbatio, viri incontinentia, ut videatur, num consultum sit uxorem viro debitum denegare; quod saltem, ut patet, consultum non est, quando ex debito praestito conceptio prolis sequi non possit. *
Adde: et iuri suo mutuo cedere voluerint. Alias petens quidem peccat ex sua parte, verum ius erga compartem non amisit: proin compars serio postulanti et post monitionem persistenti debitum non reddens iniuste ageret et peccaret. *