Neo-Confessarius
p. 152
ipsa quoque sit moechata. 8. Si sine iusta causa petatur usus quidem ex se legitimus at innaturali modo vel situ, quia copula hoc modo facienda venialiter est illicita; honestari tamen potest ex iusta causa, v. gr. si aliter fieri non posset aut uxori a viro alias immineret grave malum. 9. Si petens ante matrimonium emiserit votum castitatis, quia non tenetur cooperari alterius peccato. Immo sunt, qui tenent id ne posse quidem fieri, quia, licet quis possit ex causa gravi alterius malae actioni cooperari materialiter, quando is, cui cooperatur, hic et nunc potest illam licite ponere, etsi ex sua culpa non ponat licite; non tamen licet, quando eam non potest licite ponere. Alii tamen rectius tenent posse et teneri alteram partem debitum reddere , eo quod ius ad copulam per votum non sit sublatum, sed cum voto consistat. Sic si quis vovisset non repetere depositum, retineret ius repetendi, et ego tenerer repetenti reddere, nec ideo cooperarer formaliter eius peccato, quia id in voluntate et petitione iam praecessit, et ponerem actum et de se et mihi licitum; ergo a pari. Teneretur tamen uxor, si commode posset, marito rem dissuadere; vel, maxime si immineat grave incommodum, petat ipsa, et iam licebit alteri actum coniugalem exercere .
Quinta obligatio coniugum: Tenentur coniuges non uti matrimonio nisi fine honesto; qualis est: 1. Ut propagetur genus humanum et augeatur numerus servorum Dei. 2. Ut satisfaciant suae obligationi. 3. Ut vitetur periculum incontinentiae. Quodsi utantur immoderate solius voluptatis causa, peccant venialiter saltem, quia voluptas est subordinata fini matrimonii et medium tantum. Unde inordinatum est in ea sistere; quae tamen inordinatio de se gravis non est, quia usus matrimonii de se est licitus neque eius finis primarius
Quae sententia iam communis est. Vide notam praecedentem et S. Alph. VI 944. *
Quod auctor hic adiecit de iure petendi debitum ob incestum amisso, exstinctum est, quia haec incestus poena in iure novo non amplius sustinetur.