Neo-Confessarius
p. 153
per hoc impeditur nec positive excluditur. Idem valet de aliis actibus coniugibus licitis, ut sunt tactus, oscula, aspectus, si fiant voluptatis solius causa et citra periculum alterius gravis incommodi aut effectus graviter mali. Horum unum si adsit vel eius periculum proximum, peccatur graviter.
121. Sexta obligatio: Tenentur coniuges ad fidem et continentiam coniugalem. Unde 1. peccant graviter coniuges, si per tactus etc. exponant se probabili periculo pollutionis, aut si generationem positive impediant, semen extra vas effundendo. Alias autem S. Thomas (in 4, dist. 31) nihil eorum, ait, quae facit maritus cum uxore aut haec cum viro, servato vase, secundum se est mortale. 2. Uti matrimonio tempore menstrui, nisi iusta adsit causa, v. gr. periculum incontinentiae, est veniale ex indecentia. Lex antiqua tunc prohibens copulam, nunc cessat. *Peccatum augeri tamen potest ex damno pro uxore forte orituro. Vide Capellmann-Bergmann, Pastoralmedizin 280 sq. 3. Uti matrimonio, dum uxor est gravida, mortale non est, si absit periculum abortus, sicut plerumque abest; est tamen iuxta aliquos veniale. Sed Sanchez , Aversa , alii hoc quoque negant, quia matrimonium etiam est in remedium concupiscentiae, cumque uxores magna parte temporis sint gravidae, nimis periculosum esset obligare sub peccato ad abstinendum tanto tempore. 4. Mutare situm in usu matrimonii, si absit periculum pollutionis, mortale non est, quia non obest generationi, est tamen veniale, quia est innaturale; potest autem etiam ab hoc excusare indispositio corporis ad alium situm etc., quo casu petenti obtemperare debet altera pars. 5. Quando ob circumstantiam intrinsecam, v. gr. morbum, periculum abortus etc., coniugibus copula est illicita, licet illis tactus, aspectus et oscula habere, modo absit periculum pollutionis et ex debito
De matrimonio 1, 9, disp. 22, n. 3.
Theol. schol. q. 21, sect. 6, v. Sexto; cf. S. Alphonsum, qui consentit 1, 6, n. 924.