Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 154

fine fiant, quia status matrimonii ea honestat, fitque per accidens, ut hic et nunc non conducant ad copulam. Quod nisi verum esset, coniugibus non liceret oscula et tactus exercere, nisi dum actu vellent habere copulam; at sic matrimonium et societas coniugalis esset illis occasio proxima aeternae damnationis. Iis solum igitur tales actus prohibiti sunt, quibus per se copula non permittitur. Illi vero, qui obstrictus est voto castitatis, nihil licet facere, nisi copulam etc., dum alter petit. Nam is obligavit se ad vitandas venereas etiam delectationes; quod autem petenti possit assentiri, ex petentis iure est. 6. Si coniux, habens occasionem copulae, sine animo eam habendi veneree ob voluptatem se tangat, per se loquendo non peccat mortaliter iuxta Sanchez et alios, quia, cum adsit potentia proxima copulae, merito censetur, saltem ex natura sua, tactus ille referri ad copulam. Idem tenent de eo, qui absente coniuge id faceret ob eandem rationem. Vasquez autem et alii in utroque casu censent peccari mortaliter: in primo quidem eo, quod coniux non habeat ius ad explendam veneream voluptatem nisi communicando cum comparte; in secundo autem insuper, quod non liceat facere coniugibus nisi quod ad copulam refertur (id autem solum ad eam referri, quod ad eam proxime habendam conducat), neque habeat coniux ius ad usum venereum sui corporis nisi in ordine ad actum coniugalem hic et nunc possibilem, ideoque tactum illum hic et nunc non referri nisi ad pollutionem excitarique naturam in praeiudicium matrimonii. Postrema sententia probabilior est videturque vera pro casu secundo. *Pro praxi tamen cave, ne agas severius. Etiam S. Alph. (VI 936), loquens de solo casu compartis absentis, dicit quidem eandem sententiam, de qua agitur, «probabiliorem et in praxi omnino suadendam». Attamen id ita intellige, ut coniuges a solitariis tactibus ma-

De matrim. l. 9, disp. 44, n. 16.

In Summam S. Thomae 1, 2, q. 74, a. 8; disp. 113, n. 4.