Neo-Confessarius
p. 155
xime sint dehortandi, praecipue comparte absente, idque imprimis ex ea ratione, quod pollutionis periculum facile oriatur; non vero poenitentes docendi sunt tactus illos etiam secluso pollutionis periculo esse peccata mortalia. Quod cum a magno numero gravissimorum theologorum negetur, confessarius excederet, si hanc opinionem contra probabilem opinionem contrariam poenitenti vellet imponere.* 7. Coniux veneree se oblectans per repraesentationem copulae coniugalis, etsi alter coniux sit absens, per se loquendo, non peccat graviter. Ita S. Thomas , S. Antoninus , Caietanus , Suarez (De peccatis disp. 5, sect. 7, n. 9), Vasquez , Sanchez , alii plurimi teste Lacroix (l. 6, p. 3, n. 337). Ratio est, quia delectatio morosa in coniugibus non potest esse gravius peccatum, quam sit actus, de quo est et ad quem refertur; copula autem in coniugibus non est peccatum; neque est mortale peccatum, quando solius voluptatis causa fiat, idque certum est, cum solum probabiliter hoc dici possit de tactu proprii corporis, eo quod coniux non habeat ius utendi proprio corpore ad voluptatem explendam nisi communicando cum coniuge. * Nihilominus in eiusmodi cogitationibus cavendum est, ne tam diu vel intense foveantur, ut periculum grave pollutionis inducant. Deliberate enim ita iis inhaerere propter istud periculum peccatum mortale est, nisi periculum illud possint et velint coniuges per coniugalem actum praevenire.* 8. Peccant coniuges per tactus et oscula, si terminos honestatis excedant, quia non nisi intra illos ad ea ipsis concedi potuit licentia. * Mortaliter tamen peccaminosa non sunt, nisi grave periculum pollutionis inducant. Quae autem ex se non sunt inter coniuges turpia, ne ex pollutione quidem per accidens aliquando secutura sed nulla-
De malo q. 15, a. 2 ad 17.
Summa theol. mor. P. 2, tit. 5, c. 1, § 6; aliter vero P. 3, tit. 1, c. 20. § 6.
Summa, v. Delectatio morosa, § Secund. . . . Tertio, quod vir.
In 1 secundae disp. 113, n. 2 sq. I. 9, disp. 4, n. 3.