Neo-Confessarius
p. 156
tenus intenta neque approbata evadunt graviter illicita, immo ex graviore causa ab omni malitia sunt immunia. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. II , n. 1066 sqq. * — Quando igitur coniux interrogaverit, quae sint licita coniugibus, respondeat confessarius licere coniugibus, quae conducant ad prolis susceptionem et matrimonii finem, omnia honeste et secundum ordinem a natura institutum agenda esse; graviter illicita esse ea, quae sint contra matrimonii finem; nec descendat ad particularia ex se, sed sinat ipsam coniugem exponere, si qua habeat, quae angunt.
* Abs re autem non erit caute inquirere de onanismo, quem sub variis formis diversisque artibus exercendum libelli obscoeni inter vulgus usque ad minimos pagos sparsi nostra aetate coniuges docent, sive ne mater ex uteri gestatione damnum capiat, sive ne numerosior proles parentes gravet. Neque — proh dolor — desunt medici, qui coniugibus hunc matrimonii abusum suadeant. Inquirendum etiam est, qua fide seu conscientia haec agant. Nam si mala vel dubia fide egerint, certissimum est eos dedocendos esse neque absolvendos, nisi serius dolor seriumque propositum appareat in posterum ab abusu abstinendi. Si bona fide egerunt neque nunc dubium de honestate suae actionis conceperunt, aliquando, quamquam raro, satius esse potest rem silentio praeterire; at regulariter ne tum quidem confessario silendum est, cum agatur de re naturali legi prorsus repugnante atque commune bonum generis humani radicitus subvertente, cuius malitia difficulter diu ignoratur. Atque ita etiam iam die 10 Maii 1886 Sacra Poenitentiaria respondit, videlicet ad Dub. I: «Quando adest fundata suspicio, poenitentem, qui de onanismo omnino silet, huic crimini esse addictum, num confessario liceat a prudenti et discreta interrogatione abstinere, eo quod praevideat plures a bona fide exturbandos multosque sacramenta deserturos esse; annon potius teneatur confessarius prudenter ac discrete interrogare.» Dub. II: «An confessarius, qui sive ex spontanea confessione sive ex