Neo-Confessarius
p. 157
prudenti interrogatione cognoscit poenitentem esse onanistam, teneatur illum de huius peccati gravitate aeque ac de aliorum peccatorum mortalium monere, eumque, ut ait Rituale Romanum, paterna caritate reprehendere, eique absolutionem tunc solum impertiri, cum sufficientibus signis constet eundem dolere de praeterito et habere propositum non amplius onanistice agendi.»
Resp. Ad I: «Regulariter negative ad 1 partem; affirmative ad 2 .» Ad II: «Affirmative, iuxta doctrinas probatorum auctorum.»
* Neque perinde est, sive uno sive altero modo onanismus fiat. Nam si tota culpa est ex parte viri, qui se retrahat, ex parte mulieris nihil fiat neque illa ullo modo virum ad id inducat, sed potius abusum istum sibi omnino displicere ostendat: uxori licebit coniugale debitum reddere, quod non ad abusum postulatur, sed in quo abusum fieri praevidetur, immo etiam petere licebit ex graviore aliqua causa. Verum si ipsa mulier obstaculum ponat, quominus copula perfecta ad concipiendam prolem apta fieri possit, v. gr. interposito instrumento vel spongia, aut etiam si vir instrumento utatur, copula onanistica in se illicita atque utrique coniugi mortaliter peccaminosa est.*
QUAESTIO II.
Quae sint bona coniugibus communia et quae cuique ex illis propria.
Bona dotalia, praeterdotalia, communia; vel: communia, propria reservata aut non reservata. — Quae incumbant marito circa bona; quae uxori agere liceat; ad quid teneatur uxor circa debita a viro contracta.
122. Resp. Bonorum coniugum sunt quattuor genera; nempe dotalia, contradotalia, paraphernalia seu praeterdotalia et communia. 1. Dotalia seu dos sunt illa, quae viro ab uxore vel ab alio eius nomine traduntur, ut ex eorum fructibus vel proventu onera matrimonii sustineat. Horum dominium, si aestimata non sunt in venditionem nec consisunt