Neo-Confessarius
p. 158
in pondere, numero et mensura, pertinet ad uxorem; unde huic durante matrimonio etiam competit eorum vindicatio et augmentum, at etiam eorum decrementum sine culpa mariti oriturum; nec potest ea, si sint immobilia, alienare maritus aut hypothecae subicere, nisi uxoris consensus sine fraude et metu accedat iuramento confirmatus. Administratio autem dotis est penes maritum, ad quem etiam spectat fructus cuiuscumque dotis, si onera matrimonii sustineat, salva tamen semper dotis substantia: idque verum est, etsi fructus essent maiores oneribus; si vero dos aestimata in venditionem est, eius dominium est penes maritum, perinde ac si maritus eam emisset: unde ad eum quoque spectat periculum et incommodum eius; aestimatio tamen seu valor eius aestimatus pertinet ad uxorem; qui si soluto per mortem mariti matrimonio obtineri non posset, dos rediret ad uxorem, ac si numquam esset vendita, exclusis quibuscumque creditoribus. Similiter si dos consistit in pondere, numero et mensura, etsi aestimata non sit in venditionem, eius dominium cum suo periculo pertinet ad maritum; qui potest illam ad arbitrium suum distrahere, sed sine damno uxoris. Soluto autem matrimonio tantundem eiusdem bonitatis et speciei redit ad uxorem vel eius heredes, quantum traditum erat, nisi antea conventum fuerit, ut eius pretium numeraretur; hoc autem taxandum est secundum pretium, quod res habent tempore restitutionis faciendae vel dissoluti matrimonii, nisi aliter conventum sit. Porro dos aestimatur in venditionem, si valor eius taxetur et maritus se obliget ad servandum uxori eius pretium, sive a se sive a suis heredibus, si ante uxorem e vivis excedat, illi solvendum; ita enim censetur maritus dotem emere et uxor vendere.
123. 2. Contradotalia, quae etiam donatio propter nuptias dicuntur, sunt, quae maritus vel alter eius nomine assignat uxori ad assecurandam eius dotem. Haec debent esse aequalia doti; quamquam artifices aliud vix assignent nisi suam artem, alii quidam solam suam scientiam. Horum dominium, usus,