Neo-Confessarius
p. 159
administratio et fructus est penes maritum, salva tamen eorum substantia, ut dos uxoris maneat assecurata.
124. 3. Bona praeterdotalia sunt, quae uxor praeter dotem affert, vel quae ei obveniunt v. gr. ex hereditate vel donatione. Haec pleno iure pertinent ad uxorem, nisi ita tradantur, ut instar dotis mariti fiant; in hoc enim casu sequuntur naturam dotis, praeterquam quod maritus non lucratur eorum fructus, licet possit eos expendere in utriusque simul utilitatem. Capitalia tamen quae refunduntur, aut fundi qui retrahuntur, debent in acquivalenti servari uxori, nec possunt a marito in suam et uxoris simul utilitatem expendi, nisi hac consentiente, sed ad eas tantum causas, ad quas ipsa voluerit. Forro, etsi praeterdotalia non afferantur instar dotis, administrationem tamen eorum habet maritus, sed ad nutum uxoris revocabilem.
125. 4. Bona communia sunt, quae coniuges, stante matrimonio, communi labore, industria, v. gr. mercatura etc., acquirunt; item census ex utriusque capitali, fructus ex officio utriusque vel unius, modo uterque ut oportet fungatur officio suo, empta ex iis, quae ita acquisierunt etc. Haec pertinent tam quoad proprietatem quam quoad utilitatem ad utrumque coniugem, administratio vero illorum ad solum maritum. Aequum enim est, ut, quod communi labore acquiritur, commune fiat; et quia vir praesumitur capacior administrationis, haec ad ipsum pertinet. Hinc, soluto matrimonio, pars superstes potest disponere de media parte acquisitorum. Excipe, nisi vir industrius antea cum sponsa paupere contraxisset de certa tantum lucrorum parte ipsi tribuenda; hoc enim in casu ipsa deberet ea parte esse contenta. Constant haec omnia ex legibus, eaque servanda sunt, nisi alia pacta intervenerint, aut leges locorum particularium, quae attendi etiam debent, aliud statuant .
Quae hic dicta sunt circa bona et iura coniugum, maxime quoad uxorem, accuratius in sua quisque regione ex legibus loci discere debet. Communius in recentioribus iuribus distinguuntur quoad uxorem: bona reservata, non