Neo-Confessarius
p. 160
126. His accedunt arrha, sponsalitia largitas, donum matutinum. Arrha est, quod tempore sponsalium sponsi invicem tradunt in pignus futuri matrimonii. Haec redit ad illum, qui dedit, si sequatur matrimonium, quia non est donatio, sed velut pignus. Ut tamen aliquid habeat rationem arrhae, non debet tantum de facto dari ante matrimonium, sed expresse addendum est, dari hoc in signum futuri matrimonii. Alias erit sponsalitia largitas, quae est donatio facta sponsae post sponsalia intuitu futuri matrimonii; haec dicitur etiam mundus muliebris et dotalitium, et secuto matrimonio est manetque uxoris; si autem hoc non sequatur, redit ad sponsum, quia donatio fuit conditionata. Donum matutinum est, quod a marito datur uxori altero nuptiarum die pro thesauro pudicitiae sibi credito: hoc pertinet ad uxorem, quae pro libitu de eo potest disponere. Ex dictis resolves:
127. 1. Peccat vir graviter, si grave nocumentum eius culpa inferatur bonis uxoris; haec pariter peccat, si viro rationabiliter invito rem gravem usurpet vel alienet, de qua non possit disponere; aut si notabiliter se ingerat in administrationem domus sine consensu viri. Excipe, nisi hic prodigus esset vel dissiparet rem domesticam aut eius curam negligeret.
2. Si vir desit officio et obligationi suae, potest uxor ex fructibus dotis, paraphernalium vel ex lucro communi impendere, invito etiam marito, quae ad convenientem suam sustentationem spectant, v. gr. ad victum, vestitum, donationes, clemosynas, recreationes honestas, quae aliis talis conditionis
reservata, cum marito communia, non quod singula bonorum genera semper adsint, sed adesse possunt. Reservata bona ea sunt, quorum administrationem et usumfructum uxor sibi pleno iure reservat; non reservata, quorum administratio et ususfructus sit mariti, uxoris dominium, ita ut soluto matrimonio vel facto divortio pleno iure ad uxorem redeant; communia, quae soluto matrimonio dividantur, interea autem sub administratione mariti existant atque pro intriusque coniugis atque familiae necessitatibus providendis servire debeant. *