Neo-Confessarius
p. 161
honestis mulieribus permitti solent, nisi tamen aliud status rei familiaris exigeret. Ratio est, quia ad convenientem uxoris sustentationem se maritus obligat et illa socia est bonorum.
3. Potest viro non consulto expendere, quae ad eius conversionem aliudve spirituale magnum bonum necessaria iudicat.
4. Si vir desit officio suo, potest uxor expendere, quae requiruntur ad avertendum grave damnum a familia, vel quae filio ex voluntate patris in bello vel in studiis versanti sunt necessaria.
5. Potest clam reservare ad providendum sibi et familiae, si ex viri excessibus immineat periculum indigentiae; immo potest clam subducere ex bonis communibus, quantum maritus potando dilapidat, etsi periculum indigentiae sibi vel familiae non immineat, quia dimidium ad ipsam pertinet nec potest illud maritus ipsa invita imminuere.
6. Potest pecuniam a viro ad solvenda debita acceptam expendere in usus domesticos graviter necessarios, quia pecunia, etsi uxori tradita, manebat sub dominio viri, qui eam etiam potius ad sublevandam gravem necessitatem familiae quam ad solvenda debita debebat impendere; nec uxor sic contrahit obligationem ex suo solvendi creditoribus.
7. Non tenetur ex bonis dotalibus suis concurrere ad solvenda debita a viro ante matrimonium contracta, etsi communia bona ad hoc non sufficiant. Tenetur tamen ex bonis aliis, si quae habet, concurrere ex dimidio ad solvenda de-
Videlicet hoc ita intellige, ut, quae soluto matrimonio vel sublata communione vitae supersint, eorum dimidia pars uxoris sit, atque ut maritus pecet, si irrationabili et prodiga administratione causa sit, cur haec bona diminuantur; non vero ita intelligenda sunt, quasi quovis momento uxori sit ius impediendae administrationis mariti atque postulandae bonorum divisionis. Quodsi prodiga administratione vir bona uxoris in periculum inducat, bonorum separationem iudicialiter petere potest, vel etiam propter prodigam bonorum administrationem impetrare, ut administratione iudicialiter interdicatur. — Ex quo sequitur, ut in foro conscientiae, si uxor apud iudicem agere nolit, facile ei illa in casu necessitatis permitti possint, quae auctor indicat. "