Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 162

bita stante matrimonio in bonum familiae et de consensu utriusque contracta, non vero ad contracta ante matrimonium, aut ad ea, quae hoc stante sine eius consensu vel non in bonum familiae a viro sunt contracta.

8. Potest uxor suis parentibus et liberis ex primo toro pauperibus moderatas, pro more aliarum feminarum suae conditionis, eleemosynas ex bonis communibus, marito etiam contradicente, largiri; quia hoc spectat ad decentiam status eius, nec ipsa est serva, sed socia bonorum. Unde maritus non potest esse rationabiliter invitus. Quodsi dicta quantitas non sufficeret ad gravem illorum necessitatem levandam et ipsa aliunde iuvare non posset, posset clam plus subducere et egentibus succurrere; quia ad decentem quoque eius statum et honorem pertinet, ut non permittat egere illos, cum ipsa bona habeat. Marito tamen mortuo deberet in partitione bonorum cum heredibus mariti subtrahere suae parti, quae ultra dictam partem elargita fuit ; quia aequum non est, ut ex alienis subveniat consanguineis, si habeat propria. Potest quoque aliis pauperibus minus dare, ut magis suis possit succurrere.

9. Ea quae similis conditionis uxoribus permissa sunt, potest facere uxor, etsi dotem non attulerit vel nondum adsint bona communia, quia, cum maritus teneatur uxorem et familiam alere, accipi possunt ex propriis eius bonis. Nec tenetur uxor propria, si quae haberet, expendere, nisi forte alendi essent eius parentes vel proles ex alio patre vel fratres et sorores; tunc enim, si haberet, prius ex propriis desumere debet extraordinaria. Recte autem monet Gobat non semper

Hoc tamen, si bona uxoris propria non adfuerint, in divisione bonorum communium ius Germanicum non imponit, cum sustentationem parentum vel filiorum prioris matrimonii recenseat inter onera, quae ferri debeant ex bonis communibus, atque compensationem solummodo exiget in eo casu, quando sustentandi obligatio illa fundabatur in possessione propria bonorum coniugis. Cf. ius Germanicum § 1604 cum § 1463.*

Opp. moralia tract. 5, c. 24, n. 48.