Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 163

expedire haec dicere uxoribus, ne iis abutantur; sed potius consulendum, ut ad concordiam conservandam faciant omnia marito conscio et consentiente, si ita fieri possit.

10. Si maritus moriens relinquat bona debitis onerata maioribus, quam ut ex iis solvi possint, potest uxor ex iis subducere, quae necessaria sunt suae suaeque prolis sustentationi. Ratio est, quia sustentatio est illis debita et privilegiata ante omnes creditores, excusassetque maritum debitorem, proinde multo magis heredes. Et idem est, si vir adhuc vivens iuridicam bonorum cessionem creditoribus fecit, quia cedens foro (nisi bona sua ex industria dissipasset; hoc enim casu non gauderet privilegio cessionis) potest retinere necessaria sustentationi etiam suorum, attamen probabilius in conscientia postea, si ad meliorem fortunam redeat, tenetur satisfacere creditoribus. Lacroix l. 3, p. 2, n. 432 et 436.

*Id non probabiliter tantum, sed indubie tenendum est, quando solvendi impotentia culpabiliter vel immo voluntarie inducta est. Si quis vero inculpabiliter solvendi impos effectus coactus est cedere bona sua, quaestio magis intricata est, utrum hoc modo debita quae restant censeantur exstincta, an eorum tantum solutio tamdiu dilata, dum debitor ad meliorem sortem facultatemve commode solvendi pervenerit. Prius universim quidem non potest dici, dici tamen potest aliquando et fortasse non raro, sive ex consensu creditorum satis manifestato, sive ex consuetudine regionis, quae legem ita intellexerit, ut debitor plene a solvendo absolvatur. Quae consuetudo et legis interpretatio quomodo vim aliquam accipere possit ex hodierno usu percipiendi fenoris annui ex pecuniis, vide Lehmkuhl, Theologia moralis I , n. 1230.*

11. Si vir sumpserit capitalia ad censum assignando bona sua cum bonis uxoris pro hypotheca, bona uxoris non obligantur, nisi illa consenserit et privilegio, quod habet ex senatusconsultu Velleiano, renuntiaverit vel cum iuramento vel sufficienter de privilegio suo instructa coram