Neo-Confessarius
p. 164
notario : id quod bene notandum iis, qui capitalia ad censum elocant aut titulos ordinationis ex bonis alienis erectos accipiunt; nisi enim addatur uxorem, si bona ad eam simul pertineant, consensisse et privilegio renuntiasse, acta non subsistunt.
QUAESTIO III.
Quae sint obligationes parentum.
128. Resp. Ex lege naturali parentes debent liberis suis 1. amorem sincerum et prudentem. 2. Debent educationem corporalem et curam, ut avertant noxia vitae, sanitati et felicitati corporali, alimenta necessaria pro qualitate status sui procurent, ut filios ea edocenda curent, quae ipsis conveniunt, ut sunt artes honestae, literarum studia etc. 3. Debent illis instructionem et educationem spiritualem, ideoque eos vel per se vel per alios docere debent necessaria ad salutem vitamque christianam, praeire iis bono exemplo, delinquentes prudenter corrigere etc.
Unde peccant parentes:
129. 1. Si proli conceptae noceant, v. gr. mater nimium laborando, onera nimis gravia portando vel levando, saltando, currendo, passionibus irae et melancholiae nimium indulgendo sicque eas passiones proli ingerendo. Pater vero peccat uxorem praegnantem exasperando, percutiendo cum periculo nocendi proli.
2. Si, ubi mater prolem lactare non potest, non provideant, cum possint, de nutrice bonae valetudinis et vitae; quia proles defectus et inclinationes ad vitia facile cum lacte
Quae consensus forma ex parte uxoris adesse debeat, in singulis iuribus videndum est.
Cf. can. 1113: «Parentes gravissima obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi.» Haec eadem obligatio quoad christianam liberorum educationem can. 1372, § 2 extensa est ad omnes, qui parentum locum tenent.