Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 3

mansuetudinis observandi, formet intentionem absolvendi poenitentes, prout cuiusque exiget dispositio, nempe absolute vel conditionate, prout ipsa postulabit.

Accedat ad sacrum tribunal prompto animo et cum gaudio, quod Deus ipso dignetur uti adiutore ad opus tam praecellens, memor se patris officio fungi, sibique missurum Deum esse animas, quas cupiat per ipsum dirigi, instrui, ex servitute peccatorum extrahi.

Poenitenti iam flectenti ex animo bene precari poterit his verbis: Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut rite confitearis peccata tua, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

CAPUT II.

Quae observanda sint confessario in decursu confessionis.

Poenitens benigne excipiendus, iuvandus in examinandis et enarrandis peccatis, non terrendus ullo impatientiae signo.

3. Resp. I. Si poenitens, praesertim rudior, non dicat, a quo tempore sit confessus, quaerat id confessarius; uti etiam, num poenitentiam iniunctam expleverit; si non, num sciens et volens.

Resp. II. Non videtur expedire universim statim interrogare sub initium, cuius status sit poenitens, ne curiositate videatur duci confessarius aut molestiam inde ferat poenitens; sed ubi occasio erit ratione alicuius peccati, aut ubi pro examine supplendo id vel necessarium vel expediens esse videbitur. Verum interroget eum benigne, quid mali ab ultima confessione admiserit; si notet timorem, animet eum, ut pro anima sua non erubescat dicere verum, permittatque primo exponere, quae post examen ei occurrerunt. Si satis se non possit explicare, aut notetur eum non, prout oportuit, conscientiam suam examinasse: non facile ideo rudem sine ab-

Vel ad sese accedenti.