Neo-Confessarius
p. 165
imbibet. In hoc casu tenetur pater ad expensas pro nutrice; mater enim tantum ad sustentandam prolem ex iure Romano tenetur primo triennio, i. e. ad lactandum si possit, pater autem ad reliqua usque ad emancipationem, nisi esset pauper et mater dives. *Iure naturali utrique parenti in solidum incumbit obligatio necessariae curae filiis impendendae. Quoniam autem mater natura sua pro prolis educatione personalia incommoda laboresque magnos subire debeat, nihil aequius est, nisi ut pater maiores debeat sumptus pecuniarum necessarios facere. Quapropter leges positivae quoad haec mutua patris et matris obligationes et iura definierunt accuratius, non ubique plane eodem modo. Quae leges sane servandae sunt, ita tamen, ut, quando alteruter parentum desit, naturalis obligatio alterius integra persistat necessaria proli praebendi vel procurandi.*
Si autem mater lactare sine gravi incommodo prolem possit, ad id tenetur; sique nolit, tenetur ad expensas pro nutrice, quam si habere non possit sine periculo gravis nocumenti prolis, peccat graviter non lactando. Secus tantum venialiter secundum aliquos. *Duae sunt causae, cur, quantum fieri potest, insistatur, ut ipsae matres filios lactent: tum educatio corporalis, tum educatio spiritualis. — Nam si loco lactis maternae artificialis fit nutritio, haec causa est, cur longe facilius filioli immatura aetate moriantur; si loco matris nutrix substituitur, non raro huius proles celeri morti devovetur. — Insuper difficulter bona nutrix substituitur; verum qualem vim mores non bonae nutricis exerceant pravas inclinationes filios inserendo, notissimum est (cf. Capellmann-Bergmann, Pastoralmedizin 86 sqq.).*
3. Si liberis, qui non possunt se alere (ubi enim possunt, parentes non tenentur), negant alimenta necessaria, aut sua dilapidant, labores convenientes negligunt, curam rei domesticae non habent, ut eos honeste pro suo statu alere hereditatemque iis relinquere possint, qua ad convenientem statum pervenire et honeste vivere valeant.