Neo-Confessarius
p. 166
4. Si in viis publicis vel ad fores templi aut hospitalis prolem exponant sine gravi necessitate, et in hac eam exponentes non caveant ei a periculo mortis alteriusve gravis incommodi; tenentur enim parentes ipsi alere prolem suam etiam illegitimam seu naturalem seu spuriam eique providere, donec ipsa alere se poterit. Quomodo hi succedere possint parentibus, habetur in tractatu de testamentis et successione et apud Lacroix l. 3, p. 2, n. 1163 sqq.
5. Si liberis negant sine causa iusta hereditatis suae partem legitimam. Haec ex iure Romano communi, quando plures sunt quam quattuor, est media pars bonorum. Alias tertia tantum pars inter liberos est dividenda, modo talis sit, ut accedente liberorum industria convenienter statui possint vivere .
6. Si filium et filiam cogant ingredi religionem aut ab ea impediant negando partem legitimam vel dotem; quia liberi ius habent eligendi statum et impedientes ab ea sine iusta causa aut ad eam cogentes ipso facto sunt excommunicati per Trid. sess. XXV, c. 17 de Regul. Quodsi cogant eos, qui religionem volunt ingredi, ut renuntient bonis et iuribus suis, non tantum graviter peccant, sed renuntiatio est re ipsa irrita, quia involuntaria. Similiter peccant graviter, si prohibeant filios ab ineundo matrimonio; secus, si tantum a certis nuptiis ob iustam causam impediunt vel ad certas suaviter inducant, modo caveantur incommoda.
7. Si, quantum in ipsis est, non curent, ut liberi bonis moribus instruantur discantque, quae ad vitam christianam
Pars legitima secundum diversa iura diversa assignatur. In iure Germanico semper est dimidia pars bonorum in filiis aequaliter divisa: quod in conscientia servandum est.*
Haec excommunicatio can. 2352 ita determinata est, ut eos solos attingat, «qui quoquo modo cogant sive virum ad statum clericalem amplectendum sive virum aut mulierem ad religionem ingrediendam vel ad emittendam religiosam professionem tam sollemnem quam simplicem, tam perpetuam quam temporariam».