Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 167

pertinent, eamque ducant; si permittant frequentare mala consortia, fovere illicitos amores etc.

8. Si mittant filios ad scholas haereticas, aut acatholicis magistris filios scientia vel arte imbuendos tradant sine necessitate et sine cautela; paulatim enim imbibunt errores aut ad eos saltem inclinantur, incipiunt minoris aestimare supremum in terris Christi Vicarium, in quem dicteriis et calumniis scatent haereticorum libri non pauci; liberius transgredi discunt praecepta Ecclesiae; imprimunt sibi propositiones falsas et iuri etiam naturae repugnantes; dumque haereticorum conversatio et mores liberiores melius placent, minus afficiuntur erga catholicos religionemque catholicam vix pluris faciunt quam haereticorum sectas. Quod liberis grande malum est; faciunt eiusmodi parentes, quod facit qui seminat in agro zizania vix eradicanda. Proinde videant, quomodo Deo sint reddituri rationem, qui de manibus eorum repetet animas filiorum. Tales parentes, qui sine gravi ratione et sine cautelis, quae pericula illa omnino minuant, liberos suos istis periculis obiciunt, per se loquendo excusari non possunt a peccato mortali .

* Quoad scholas anticatholicas vel non-catholicas complura officia catholicis incumbunt: 1. ut, quantum apud ipsos est, studeant erigendis scholis catholicis; 2. ut, ubi sunt scholae catholicae, filios his committant, aut, si hae scholae desunt

Cf. can. 1374: «Pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas, quae nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent. Solius autem Ordinarii loci est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicae, in quibus rerum adiunctis et quibus adhibitis cautelis, ut periculum perversionis vitetur, tolerari possit, ut eae scholae celebrentur.» Quam stricte Ecclesia hanc legem urgeat, inde liquet, quod iuxta can. 2319 § 1 excommunicationi Ordinariis locorum reservatae ipso facto subsunt catholici, qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito, ut omnis vel aliqua proles educetur extra Ecclesiam catholicam (ib. n. 2); item parentes vel parentum locum tenentes, qui liberos in religione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt (ib. n. 4).