Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 168

vel ex causis omnino gravibus hae scholis non-catholicis postponendae videantur, filios in eiusmodi scholas non-catholicas non mittant, nisi periculum, quod fidei vel bonis moribus immineat, factum sit periculum remotum seu non grave, atque continuo invigilent, ut remotum quoad filios maneat. Haec imprimis spectant scholas inferiores seu primarias; verum applicari suo modo debent omnino tum ad scholas medias tum etiam ad altiores scholas seu universitates; ita saltem, ut non permittatur filiis eorum magistrorum lectiones frequentare, a quibus timendum est, ne fides atque religio labefactetur (cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I , n. 816 not. et n. 937 not.).*

9. Si delinquentes non corrigant, aut ubi necesse est, non puniant; si puniant non ex caritate vel zelo iustitiae, sed ex passione solum, poena ipsis non conveniente aut iusto graviore; neque enim parentes habent dominium in membra liberorum, sed ius puniendi ad correctionem. Unde poena non debet excedere delictum nec potestatem punientis, sed potius minor esse delicto. Proinde peccat mortaliter pater, si filium mutilet, graviter vulneret, atrociter caedat, vel si utcumque notabiliter gravius puniat, quam ille meretur; carnificibus annumerat Gobat parentes et ludimagistros, qui suos ita fustibus, alapis, pugnis aut ferulis excipiunt, ut inde fiant surdastri, hebetes, stupidi, tremuli manibus etc. Puniri possunt subtractione cibi, aliqua detentione in conclavi vel vinculis imperfectis, virgis etc., verbis gravioribus, sed secundum leges prudentiae, caritatis et iustitiae, dicente apostolo: «Vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros» (Eph 6, 4). Quare culpa gravi non vacat, si parentes identidem filios vocent patibularios, nebulones, trifurciferos, filios diaboli, quia dant illis ansam iustam iracun-

Can. 1379, § 3 monentur «fideles, ne omittant adiutricem operam pro viribus conferre in catholicas scholas condendas et sustentandas.»

Opp. moralia tract. 5, c. 29, n. 43.