Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 169

diae, faciunt eos morosos et contumaces. Potest pater filium, qui contra ipsius voluntatem matrimonium non conveniens iniit, ex zelo iustitiae ad emendationem delinquentis, ad honorem familiae et cautelam aliorum ad tempus excludere a communibus beneficiis, in domum non admittere etc., at non in perpetuum, sed eo usque, dum videatur poena conveniens.

10. Si occulta filiorum vel domesticorum delicta sine iusta causa manifestent externis; possunt tamen parentes sibi invicem illa revelare, quia communicant in potestate puniendi expeditque saepe constare utrique, ut invigilent periculis et perversionem caveant; immo mater tenetur revelare patri, si ipsa corrigere et avertere pericula non possit. Ceterum parents non tenetur in punitione filiorum servare procedendi modum iudicii forensis, sed procedere potest ex vehementibus indiciis seu semiplena probatione, ideoque ex unius fidelis oculati testis delatione; sic enim exigit bonum familiae et filiorum; tunc tamen poena non debet esse aequalis delicto, sed spectanda simul illius cognitio.

11. Si curent castrari pueros, etiam consentientes, ut sint apti ad cantum licet sacrum, quia nec ipsi nec pueri sunt domini membrorum suorum. Oppositum tenent Tamburini , Salonius et Pasqualigo . Sed sententia illorum non videtur certo probabilis. Unde multo magis peccant, qui liberis suis adhuc teneris frangunt crura, ut mendicando se possint alere .

12. Denique, quandonam in praedictis singulis parentes peccent graviter, quandonam tantum leviter, pensandum est ex gravitate materiae, damni, laesionis et ex circumstantiis.

Decal. l. 6, c. 2, § 3, n. 4.

In 2 2 , q. 65, a. 1, controv. 2.

Decis. mor., decis. 498, n. 6.

Quod addit auctor de bannito non occidendo, expunxi, eo quod ista poena a nostris iuribus et moribus sit aliena.