Neo-Confessarius
p. 170
QUAESTIO IV.
Quae sint praedictorum tentationes propriae et quomodo in iis dirigendi.
Mulierum querelis non facile credendum. — Quid, si queritur uxor de severitate viri; vir de dominandi cupidine uxoris; alter de alterius ebrietate. — Querelae de filiorum inoboedientia, de penuria rerum.
130. Tentationes illorum ex tribus potissimum capitibus proveniunt: 1. ex ipsorum vitiis, 2. ex malis liberorum moribus, 3. ex cura inordinata pro liberis alendis et ditandis. Circa has
Resp. I. Si coniux contra coniugem queratur, non statim credat confessarius querentem culpa vacare, nec incognita causa alterutrum condemnet, nec coram uxore culpam in maritum coniciat, quamvis hic sit certo reus, quia mulieres ex natura sua procaces facile viris noxas, praesertim si iudicio confessarii condemnatae sunt, obiciunt; quare melius est, re dissimulata, commendare orationem, patientiam, mansuetudinem. Potissima discordiarum causa est garrula et indomita mulierum lingua; unde non minus prudenter quam lepide chirurgus mulierem a viro vulneratam curaturus emplastrum imposuit ori, ut radicem curaret, et medicus uxori in dies vapulanti suasit, ut, marito irato, in os sumeret aquam teneretque tamdiu, dum ira deferbuisset.
131. Resp. II. Si uxor queratur de severitate et iracundia viri, suadeat confessarius, ut pro eo diligenter oret Deum, in cuius manu sunt corda hominum; sit diligens in obsequiis christianis, ordinariis addat extraordinaria, v. gr. cibos gratos, dicatque, se id facere, ut bene sit illi; sit exacte oboediens; ita enim suo tempore obtinebit, quod volet, exemplo sanctae Monicae, quae coniugem suum Patricium sic mitigavit et ad fidem convertit. Taceat, dum maritus iratus aut bene potus est; immo postridie veniam petat aut tam se gerat benignam, ac si ipsa peccasset. Si monitio profutura videatur, moneat, dum maritus est bene affectus. Si irato respondendum sit, respondeat suaviter. «Responsio mollis frangit iram; sermo